1Paulus Apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, omnibus sanctis qui sunt Ephesi, et fidelibus in Christo Jesu. 2Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo. 3Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui benedixit nos in omni benedictione spirituali in clestibus in Christo, 4sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati in conspectu ejus in caritate. 5Qui prdestinavit nos in adoptionem filiorum per Jesum Christum in ipsum : secundum propositum voluntatis su, 6in laudem glori grati su, in qua gratificavit nos in dilecto Filio suo. 7In quo habemus redemptionem per sanguinem ejus, remissionem peccatorum secundum divitias grati ejus, 8qu superabundavit in nobis in omni sapientia et prudentia : 9ut notum faceret nobis sacramentum voluntatis su, secundum beneplacitum ejus, quod proposuit in eo, 10in dispensatione plenitudinis temporum, instaurare omnia in Christo, qu in clis et qu in terra sunt, in ipso ; 11in quo etiam et nos sorte vocati sumus prdestinati secundum propositum ejus qui operatur omnia secundum consilium voluntatis su : 12ut simus in laudem glori ejus nos, qui ante speravimus in Christo ; 13in quo et vos, cum audissetis verbum veritatis, Evangelium salutis vestr, in quo et credentes signati estis Spiritu promissionis Sancto, 14qui est pignus hreditatis nostr, in redemptionem acquisitionis, in laudem glori ipsius. 15Propterea et ego audiens fidem vestram, qu est in Domino Jesu, et dilectionem in omnes sanctos, 16non cesso gratias agens pro vobis, memoriam vestri faciens in orationibus meis : 17ut Deus Domini nostri Jesu Christi, Pater glori, det vobis spiritum sapienti et revelationis in agnitione ejus, 18illuminatos oculos cordis vestri, ut sciatis qu sit spes vocationis ejus, et qu diviti glori hreditatis ejus in sanctis, 19et qu sit supereminens magnitudo virtutis ejus in nos, qui credimus secundum operationem potenti virtutis ejus, 20quam operatus est in Christo, suscitans illum a mortuis, et constituens ad dexteram suam in clestibus : 21supra omnem principatum, et potestatem, et virtutem, et dominationem, et omne nomen, quod nominatur non solum in hoc sculo, sed etiam in futuro. 22Et omnia subjecit sub pedibus ejus : et ipsum dedit caput supra omnem ecclesiam, 23qu est corpus ipsius, et plenitudo ejus, qui omnia in omnibus adimpletur.