1Hujus rei gratia, ego Paulus vinctus Christi Jesu, pro vobis gentibus, 2si tamen audistis dispensationem grati Dei, qu data est mihi in vobis : 3quoniam secundum revelationem notum mihi factum est sacramentum, sicut supra scripsi in brevi, 4prout potestis legentes intelligere prudentiam meam in mysterio Christi : 5quod aliis generationibus non est agnitum filiis hominum, sicuti nunc revelatum est sanctis apostolis ejus et prophetis in Spiritu, 6gentes esse cohredes, et concorporales, et comparticipes promissionis ejus in Christo Jesu per Evangelium : 7cujus factus sum minister secundum donum grati Dei, qu data est mihi secundum operationem virtutis ejus. 8Mihi omnium sanctorum minimo data est gratia hc, in gentibus evangelizare investigabiles divitias Christi, 9et illuminare omnes, qu sit dispensatio sacramenti absconditi a sculis in Deo, qui omnia creavit : 10ut innotescat principatibus et potestatibus in clestibus per Ecclesiam, multiformis sapientia Dei, 11secundum prfinitionem sculorum, quam fecit in Christo Jesu Domino nostro : 12in quo habemus fiduciam, et accessum in confidentia per fidem ejus. 13Propter quod peto ne deficiatis in tribulationibus meis pro vobis : qu est gloria vestra. 14Hujus rei gratia flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Jesu Christi, 15ex quo omnis paternitas in clis et in terra nominatur, 16ut det vobis secundum divitias glori su, virtute corroborari per Spiritum ejus in interiorem hominem, 17Christum habitare per fidem in cordibus vestris : in caritate radicati, et fundati, 18ut possitis comprehendere cum omnibus sanctis, qu sit latitudo, et longitudo, et sublimitas, et profundum : 19scire etiam supereminentem scienti caritatem Christi, ut impleamini in omnem plenitudinem Dei. 20Ei autem, qui potens est omnia facere superabundanter quam petimus aut intelligimus, secundum virtutem, qu operatur in nobis : 21ipsi gloria in Ecclesia, et in Christo Jesu, in omnes generationes sculi sculorum. Amen.