1Rex vero Assuerus omnem terram et cunctas maris insulas fecit tributarias : 2cujus fortitudo et imperium, et dignitas atque sublimitas, qua exaltavit Mardochum, scripta sunt in libris Medorum, atque Persarum : 3et quomodo Mardochus judaici generis secundus a rege Assuero fuerit, et magnus apud Judos, et acceptabilis plebi fratrum suorum, qurens bona populo suo, et loquens ea qu ad pacem seminis sui pertinerent. 4Dixitque Mardochus : A Deo facta sunt ista. 5Recordatus sum somnii quod videram, hc eadem significantis : nec eorum quidquam irritum fuit. 6Parvus fons, qui crevit in fluvium, et in lucem solemque conversus est, et in aquas plurimas redundavit : Esther est quam rex accepit uxorem, et voluit esse reginam. 7Duo autem dracones : ego sum, et Aman. 8Gentes, qu convenerant : hi sunt, qui conati sunt delere nomen Judorum. 9Gens autem mea Isral est, qu clamavit ad Dominum, et salvum fecit Dominus populum suum : liberavitque nos ab omnibus malis, et fecit signa magna atque portenta inter gentes : 10et duas sortes esse prcepit, unam populi Dei, et alteram cunctarum gentium. 11Venitque utraque sors in statutum ex illo jam tempore diem coram Deo universis gentibus : 12et recordatus est Dominus populi sui, ac misertus est hreditatis su. 13Et observabuntur dies isti in mense Adar quartadecima et quintadecima die ejusdem mensis, cum omni studio et gaudio, in unum ctum populi congregati, in cunctas deinceps generationes populi Isral.