1Rex maximus Artaxerxes ab India usque thiopiam, centum viginti septem provinciarum principibus et ducibus qui ejus imperio subjecti sunt, salutem. 2Cum plurimis gentibus imperarem, et universum orbem me ditioni subjugassem, volui nequaquam abuti potenti magnitudine, sed clementia et lenitate gubernare subjectos, ut absque ullo terrore vitam silentio transigentes, optata cunctis mortalibus pace fruerentur. 3Qurente autem me a consiliariis meis quomodo posset hoc impleri, unus qui sapientia et fide ceteros prcellebat, et erat post regem secundus, Aman nomine, 4indicavit mihi in toto orbe terrarum populum esse dispersum, qui novis uteretur legibus, et, contra omnium gentium consuetudinem faciens, regum jussa contemneret, et universarum concordiam nationum sua dissensione violaret. 5Quod cum didicissemus, videntes unam gentem rebellem adversus omne hominum genus perversis uti legibus, nostrisque jussionibus contraire, et turbare subjectarum nobis provinciarum pacem atque concordiam, 6jussimus ut quoscumque Aman, qui omnibus provinciis prpositus est et secundus a rege, et quem patris loco colimus, monstraverit, cum conjugibus ac liberis deleantur ab inimicis suis, nullusque eorum misereatur, quartadecima die duodecimi mensis Adar anni prsentis : 7ut nefarii homines uno die ad inferos descendentes, reddant imperio nostro pacem, quam turbaverant. Pergensque Mardochus, fecit omnia qu ei mandaverat Esther. 8Mardochus autem deprecatus est Dominum, memor omnium operum ejus, 9et dixit : Domine, Domine rex omnipotens, in ditione enim tua cuncta sunt posita, et non est qui possit tu resistere voluntati, si decreveris salvare Isral. 10Tu fecisti clum et terram, et quidquid cli ambitu continetur. 11Dominus omnium es, nec est qui resistat majestati tu. 12Cuncta nosti, et scis quia non pro superbia et contumelia, et aliqua glori cupiditate, fecerim hoc, ut non adorarem Aman superbissimum 13(libenter enim pro salute Isral etiam vestigia pedum ejus deosculari paratus essem), 14sed timui ne honorem Dei mei transferrem ad hominem, et ne quemquam adorarem, excepto Deo meo. 15Et nunc, Domine rex, Deus Abraham, miserere populi tui, quia volunt nos inimici nostri perdere, et hreditatem tuam delere. 16Ne despicias partem tuam, quam redemisti tibi de gypto. 17Exaudi deprecationem meam, et propitius esto sorti et funiculo tuo, et converte luctum nostrum in gaudium, ut viventes laudemus nomen tuum, Domine : et ne claudas ora te canentium. 18Omnis quoque Isral pari mente et obsecratione clamavit ad Dominum, eo quod eis certa mors impenderet.