1Qu cum audisset Mardochus, scidit vestimenta sua, et indutus est sacco, spargens cinerem capiti : et in platea medi civitatis voce magna clamabat, ostendens amaritudinem animi sui, 2et hoc ejulatu usque ad fores palatii gradiens. Non enim erat licitum indutum sacco aulam regis intrare. 3In omnibus quoque provinciis, oppidis, ac locis, ad qu crudele regis dogma pervenerat, planctus ingens erat apud Judos, jejunium, ululatus, et fletus, sacco et cinere multis pro strato utentibus. 4Ingress autem sunt puell Esther et eunuchi, nuntiaveruntque ei. Quod audiens consternata est, et vestem misit, ut ablato sacco induerent eum : quam accipere noluit. 5Accitoque Athach eunucho, quem rex ministrum ei dederat, prcepit ei ut iret ad Mardochum, et disceret ab eo cur hoc faceret. 6Egressusque Athach, ivit ad Mardochum stantem in platea civitatis, ante ostium palatii : 7qui indicavit ei omnia qu acciderant : quomodo Aman promisisset ut in thesauros regis pro Judorum nece inferret argentum. 8Exemplar quoque edicti, quod pendebat in Susan, dedit ei, ut regin ostenderet, et moneret eam ut intraret ad regem et deprecaretur eum pro populo suo. 9Regressus Athach, nuntiavit Esther omnia qu Mardochus dixerat. 10Qu respondit ei, et jussit ut diceret Mardocho : 11Omnes servi regis, et cunct, qu sub ditione ejus sunt, norunt provinci, quod sive vir, sive mulier non vocatus, interius atrium regis intraverit, absque ulla cunctatione statim interficiatur : nisi forte rex auream virgam ad eum tetenderit pro signo clementi, atque ita possit vivere. Ego igitur quomodo ad regem intrare potero, qu triginta jam diebus non sum vocata ad eum ? 12Quod cum audisset Mardochus, 13rursum mandavit Esther, dicens : Ne putes quod animam tuam tantum liberes, quia in domo regis es pr cunctis Judis : 14si enim nunc silueris, per aliam occasionem liberabuntur Judi : et tu, et domus patris tui, peribitis. Et quis novit utrum idcirco ad regnum veneris, ut in tali tempore parareris ? 15Rursumque Esther hc Mardocho verba mandavit : 16Vade, et congrega omnes Judos quos in Susan repereris, et orate pro me. Non comedatis et non bibatis tribus diebus et tribus noctibus : et ego cum ancillis meis similiter jejunabo, et tunc ingrediar ad regem contra legem faciens, non vocata, tradensque me morti et periculo. 17Ivit itaque Mardochus, et fecit omnia qu ei Esther prceperat.