1Noctem illam duxit rex insomnem, jussitque sibi afferri historias et annales priorum temporum. Qu cum illo prsente legerentur, 2ventum est ad illum locum ubi scriptum erat quomodo nuntiasset Mardochus insidias Bagathan et Thares eunuchorum, regem Assuerum jugulare cupientium. 3Quod cum audisset rex, ait : Quid pro hac fide honoris ac prmii Mardochus consecutus est ? Dixerunt ei servi illius ac ministri : Nihil omnino mercedis accepit. 4Statimque rex : Quis est, inquit, in atrio ? Aman quippe interius atrium domus regi intraverat, ut suggereret regi, et juberet Mardochum affigi patibulo, quod ei fuerat prparatum. 5Responderunt pueri : Aman stat in atrio. Dixitque rex : Ingrediatur. 6Cumque esset ingressus, ait illi : Quid debet fieri viro, quem rex honorare desiderat ? Cogitans autem in corde suo Aman, et reputans quod nullum alium rex, nisi se, vellet honorare, 7respondit : Homo, quem rex honorare cupit, 8debet indui vestibus regiis, et imponi super equum, qui de sella regis est, et accipere regium diadema super caput suum : 9et primus de regiis principibus ac tyrannis teneat equum ejus, et per plateam civitatis incedens clamet, et dicat : Sic honorabitur, quemcumque voluerit rex honorare. 10Dixitque ei rex : Festina, et sumpta stola et equo, fac, ut locutus es, Mardocho Judo, qui sedet ante fores palatii. Cave ne quidquam de his, qu locutus es, prtermittas. 11Tulit itaque Aman stolam et equum, indutumque Mardochum in platea civitatis, et impositum equo prcedebat, atque clamabat : Hoc honore condignus est, quemcumque rex voluerit honorare. 12Reversusque est Mardochus ad januam palatii : et Aman festinavit ire in domum suam, lugens et operto capite : 13narravitque Zares uxori su, et amicis, omnia qu evenissent sibi. Cui responderunt sapientes quos habebat in consilio, et uxor ejus : Si de semine Judorum est Mardochus, ante quem cadere cpisti, non poteris ei resistere, sed cades in conspectu ejus. 14Adhuc illis loquentibus, venerunt eunuchi regis, et cito eum ad convivium, quod regina paraverat, pergere compulerunt.