1Et dixit Dominus ad Moysen : Egredere ad Pharaonem : ego enim induravi cor ejus, et servorum illius, ut faciam signa mea hc in eo : 2et narres in auribus filii tui, et nepotum tuorum, quoties contriverim gyptios, et signa mea fecerim in eis : et sciatis quia ego Dominus. 3Introierunt ergo Moyses et Aaron ad Pharaonem, et dixerunt ei : Hc dicit Dominus Deus Hebrorum : Usquequo non vis subjici mihi ? dimitte populum meum, ut sacrificet mihi. 4Sin autem resistis, et non vis dimittere eum : ecce ego inducam cras locustam in fines tuos : 5qu operiat superficiem terr, ne quidquam ejus appareat, sed comedatur quod residuum fuerit grandini : corrodet enim omnia ligna qu germinant in agris. 6Et implebunt domos tuas, et servorum tuorum, et omnium gyptiorum, quantam non viderunt patres tui, et avi, ex quo orti sunt super terram, usque in prsentem diem. Avertitque se, et egressus est a Pharaone. 7Dixerunt autem servi Pharaonis ad eum : Usquequo patiemur hoc scandalum ? dimitte homines, ut sacrificent Domino Deo suo ; nonne vides quod perierit gyptus ? 8Revocaveruntque Moysen et Aaron ad Pharaonem : qui dixit eis : Ite, sacrificate Domino Deo vestro : quinam sunt qui ituri sunt ? 9Ait Moyses : Cum parvulis nostris, et senioribus pergemus, cum filiis et filiabus, cum ovibus et armentis : est enim solemnitas Domini Dei nostri. 10Et respondit Pharao : Sic Dominus sit vobiscum, quomodo ego dimittam vos, et parvulos vestros, cui dubium est quod pessime cogitetis ? 11non fiet ita, sed ite tantum viri, et sacrificate Domino : hoc enim et ipsi petistis. Statimque ejecti sunt de conspectu Pharaonis. 12Dixit autem Dominus ad Moysen : Extende manum tuam super terram gypti ad locustam, ut ascendat super eam, et devoret omnem herbam qu residua fuerit grandini. 13Et extendit Moyses virgam super terram gypti : et Dominus induxit ventum urentem tota die illa et nocte : et mane facto, ventus urens levavit locustas. 14Qu ascenderunt super universam terram gypti : et sederunt in cunctis finibus gyptiorum innumerabiles, quales ante illud tempus non fuerant, nec postea futur sunt. 15Operueruntque universam superficiem terr, vastantes omnia. Devorata est igitur herba terr, et quidquid pomorum in arboribus fuit, qu grando dimiserat : nihilque omnino virens relictum est in lignis et in herbis terr, in cuncta gypto. 16Quam ob rem festinus Pharao vocavit Moysen et Aaron, et dixit eis : Peccavi in Dominum Deum vestrum, et in vos. 17Sed nunc dimittite peccatum mihi etiam hac vice, et rogate Dominum Deum vestrum, ut auferat a me mortem istam. 18Egressusque Moyses de conspectu Pharaonis, oravit Dominum. 19Qui flare fecit ventum ab occidente vehementissimum, et arreptam locustam projecit in mare Rubrum : non remansit ne una quidem in cunctis finibus gypti. 20Et induravit Dominus cor Pharaonis, nec dimisit filios Isral. 21Dixit autem Dominus ad Moysen : Extende manum tuam in clum : et sint tenebr super terram gypti tam dens, ut palpari queant. 22Extenditque Moyses manum in clum : et fact sunt tenebr horribiles in universa terra gypti tribus diebus. 23Nemo vidit fratrem suum, nec movit se de loco in quo erat : ubicumque autem habitabant filii Isral, lux erat. 24Vocavitque Pharao Moysen et Aaron, et dixit eis : Ite, sacrificate Domino : oves tantum vestr et armenta remaneant, parvuli vestri eant vobiscum. 25Ait Moyses : Hostias quoque et holocausta dabis nobis, qu offeramus Domino Deo nostro. 26Cuncti greges pergent nobiscum ; non remanebit ex eis ungula : qu necessaria sunt in cultum Domini Dei nostri : prsertim cum ignoremus quid debeat immolari, donec ad ipsum locum perveniamus. 27Induravit autem Dominus cor Pharaonis, et noluit dimittere eos. 28Dixitque Pharao ad Moysen : Recede a me, et cave ne ultra videas faciem meam : quocumque die apparueris mihi, morieris. 29Respondit Moyses : Ita fiet ut locutus es : non videbo ultra faciem tuam.