1Dixit quoque Dominus ad Moysen et Aaron in terra gypti : 2Mensis iste, vobis principium mensium : primus erit in mensibus anni. 3Loquimini ad universum ctum filiorum Isral, et dicite eis : Decima die mensis hujus tollat unusquisque agnum per familias et domos suas. 4Sin autem minor est numerus ut sufficere possit ad vescendum agnum, assumet vicinum suum qui junctus est domui su, juxta numerum animarum qu sufficere possunt ad esum agni. 5Erit autem agnus absque macula, masculus, anniculus : juxta quem ritum tolletis et hdum. 6Et servabitis eum usque ad quartamdecimam diem mensis hujus : immolabitque eum universa multitudo filiorum Isral ad vesperam. 7Et sument de sanguine ejus, ac ponent super utrumque postem, et in superliminaribus domorum, in quibus comedent illum. 8Et edent carnes nocte illa assas igni, et azymos panes cum lactucis agrestibus. 9Non comedetis ex eo crudum quid, nec coctum aqua, sed tantum assum igni : caput cum pedibus ejus et intestinis vorabitis. 10Nec remanebit quidquam ex eo usque mane ; si quid residuum fuerit, igne comburetis. 11Sic autem comedetis illum : renes vestros accingetis, et calceamenta habebitis in pedibus, tenentes baculos in manibus, et comedetis festinanter : est enim Phase (id est, transitus) Domini. 12Et transibo per terram gypti nocte illa, percutiamque omne primogenitum in terra gypti ab homine usque ad pecus : et in cunctis diis gypti faciam judicia. Ego Dominus. 13Erit autem sanguis vobis in signum in dibus in quibus eritis : et videbo sanguinem, et transibo vos : nec erit in vobis plaga disperdens quando percussero terram gypti. 14Habebitis autem hunc diem in monimentum : et celebrabitis eam solemnem Domino in generationibus vestris cultu sempiterno. 15Septem diebus azyma comedetis : in die primo non erit fermentum in domibus vestris : quicumque comederit fermentatum, peribit anima illa de Isral, a primo die usque ad diem septimum. 16Dies prima erit sancta atque solemnis, et dies septima eadem festivitate venerabilis : nihil operis facietis in eis, exceptis his, qu ad vescendum pertinent. 17Et observabitis azyma : in eadem enim ipsa die educam exercitum vestrum de terra gypti, et custodietis diem istum in generationes vestras ritu perpetuo. 18Primo mense, quartadecima die mensis ad vesperam, comedetis azyma usque ad diem vigesimam primam ejusdem mensis ad vesperam. 19Septem diebus fermentum non invenietur in domibus vestris : qui comederit fermentatum, peribit anima ejus de ctu Isral, tam de advenis quam de indigenis terr. 20Omne fermentatum non comedetis : in cunctis habitaculis vestris edetis azyma. 21Vocavit autem Moyses omnes seniores filiorum Isral, et dixit ad eos : Ite tollentes animal per familias vestras, et immolate Phase. 22Fasciculumque hyssopi tingite in sanguine qui est in limine, et aspergite ex eo superliminare, et utrumque postem : nullus vestrum egrediatur ostium domus su usque mane. 23Transibit enim Dominus percutiens gyptios : cumque viderit sanguinem in superliminari, et in utroque poste, transcendet ostium domus, et non sinet percussorem ingredi domos vestras et ldere. 24Custodi verbum istud legitimum tibi et filiis tuis usque in ternum. 25Cumque introieritis terram, quam Dominus daturus est vobis ut pollicitus est, observabitis cremonias istas. 26Et cum dixerint vobis filii vestri : Qu est ista religio ? 27victima transitus Domini est, quando transivit super domos filiorum Isral in gypto, percutiens gyptios, et domos nostras liberans. Incurvatusque populus adoravit. 28Et egressi filii Isral fecerunt sicut prceperat Dominus Moysi et Aaron. 29Factum est autem in noctis medio, percussit Dominus omne primogenitum in terra gypti, a primogenito Pharaonis, qui in solio ejus sedebat, usque ad primogenitum captiv qu erat in carcere, et omne primogenitum jumentorum. 30Surrexitque Pharao nocte, et omnes servi ejus, cunctaque gyptus : et ortus est clamor magnus in gypto : neque enim erat domus in qua non jaceret mortuus. 31Vocatisque Pharao Moyse et Aaron nocte, ait : Surgite et egredimini a populo meo, vos et filii Isral : ite, immolate Domino sicut dicitis. 32Oves vestras et armenta assumite ut petieratis, et abeuntes benedicite mihi. 33Urgebantque gyptii populum de terra exire velociter, dicentes : Omnes moriemur. 34Tulit igitur populus conspersam farinam antequam fermentaretur : et ligans in palliis, posuit super humeros suos. 35Feceruntque filii Isral sicut prceperat Moyses : et petierunt ab gyptiis vasa argentea et aurea, vestemque plurimam. 36Dominus autem dedit gratiam populo coram gyptiis ut commodarent eis : et spoliaverunt gyptios. 37Profectique sunt filii Isral de Ramesse in Socoth, sexcenta fere millia peditum virorum, absque parvulis. 38Sed et vulgus promiscuum innumerabile ascendit cum eis, oves et armenta et animantia diversi generis multa nimis. 39Coxeruntque farinam, quam dudum de gypto conspersam tulerant : et fecerunt subcinericios panes azymos : neque enim poterant fermentari, cogentibus exire gyptiis, et nullam facere sinentibus moram : nec pulmenti quidquam occurrerat prparare. 40Habitatio autem filiorum Isral qua manserunt in gypto, fuit quadringentorum triginta annorum. 41Quibus expletis, eadem die egressus est omnis exercitus Domini de terra gypti. 42Nox ista est observabilis Domino, quando eduxit eos de terra gypti : hanc observare debent omnes filii Isral in generationibus suis. 43Dixitque Dominus ad Moysen et Aaron : Hc est religio Phase : omnis alienigena non comedet ex eo. 44Omnis autem servus emptitius circumcidetur, et sic comedet. 45Advena et mercenarius non edent ex eo. 46In una domo comedetur, nec efferetis de carnibus ejus foras, nec os illius confringetis. 47Omnis ctus filiorum Isral faciet illud. 48Quod si quis peregrinorum in vestram voluerit transire coloniam, et facere Phase Domini, circumcidetur prius omne masculinum ejus, et tunc rite celebrabit : eritque sicut indigena terr : si quis auem circumcisus non fuerit, non vescetur ex eo. 49Eadem lex erit indigen et colono qui peregrinatur apud vos. 50Feceruntque omnes filii Isral sicut prceperat Dominus Moysi et Aaron. 51Et eadem die eduxit Dominus filios Isral de terra gypti per turmas suas.