1Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens : 2Sanctifica mihi omne primogenitum quod aperit vulvam in filiis Isral, tam de hominibus quam de jumentis : mea sunt enim omnia. 3Et ait Moyses ad populum : Mementote diei hujus in qua egressi estis de gypto et de domo servitutis, quoniam in manu forti eduxit vos Dominus de loco isto : ut non comedatis fermentatum panem. 4Hodie egredimini mense novarum frugum. 5Cumque introduxerit te Dominus in terram Chanani, et Hethi, et Amorrhi, et Hevi, et Jebusi, quam juravit patribus tuis ut daret tibi, terram fluentem lacte et melle, celebrabis hunc morem sacrorum mense isto. 6Septem diebus vesceris azymis : et in die septimo erit solemnitas Domini. 7Azyma comedetis septem diebus : non apparebit apud te aliquid fermentatum, nec in cunctis finibus tuis. 8Narrabisque filio tuo in die illo, dicens : Hoc est quod fecit mihi Dominus quando egressus sum de gypto. 9Et erit quasi signum in manu tua, et quasi monimentum ante oculos tuos : et ut lex Domini semper sit in ore tuo, in manu enim forti eduxit te Dominus de gypto. 10Custodies hujuscemodi cultum statuto tempore a diebus in dies. 11Cumque introduxerit te Dominus in terram Chanani, sicut juravit tibi et patribus tuis, et dederit tibi eam : 12separabis omne quod aperit vulvam Domino, et quod primitivum est in pecoribus tuis : quidquid habueris masculini sexus, consecrabis Domino. 13Primogenitum asini mutabis ove : quod si non redemeris, interficies. Omne autem primogenitum hominis de filiis tuis, pretio redimes. 14Cumque interrogaverit te filius tuus cras, dicens : Quid est hoc ? respondebis ei : In manu forti eduxit nos Dominus de terra gypti, de domo servitutis. 15Nam cum induratus esset Pharao, et nollet nos dimittere, occidit Dominus omne primogenitum in terra gypti, a primogenito hominis usque ad primogenitum jumentorum : idcirco immolo Domino omne quod aperit vulvam masculini sexus, et omnia primogenita filiorum meorum redimo. 16Erit igitur quasi signum in manu tua, et quasi appensum quid, ob recordationem, inter oculos tuos : eo quod in manu forti eduxit nos Dominus de gypto. 17Igitur cum emisisset Pharao populum, non eos duxit Deus per viam terr Philisthiim qu vicina est : reputans ne forte pniteret eum, si vidisset adversum se bella consurgere, et reverteretur in gyptum. 18Sed circumduxit per viam deserti, qu est juxta mare Rubrum : et armati ascenderunt filii Isral de terra gypti. 19Tulit quoque Moyses ossa Joseph secum : eo quod adjurasset filios Isral, dicens : Visitabit vos Deus ; efferte ossa mea hinc vobiscum. 20Profectique de Socoth castrametati sunt in Etham, in extremis finibus solitudinis. 21Dominus autem prcedebat eos ad ostendendam viam per diem in columna nubis, et per noctem in columna ignis : ut dux esset itineris utroque tempore. 22Numquam defuit columna nubis per diem, nec columna ignis per noctem, coram populo.