1Locutusque est autem Dominus ad Moysen, dicens : 2Loquere filiis Isral : Reversi castrametentur e regione Phihahiroth, qu est inter Magdalum et mare contra Beelsephon : in conspectu ejus castra ponetis super mare. 3Dicturusque est Pharao super filiis Isral : Coarctati sunt in terra ; conclusit eos desertum. 4Et indurabo cor ejus, ac persequetur vos : et glorificabor in Pharaone, et in omni exercitu ejus ; scientque gyptii quia ego sum Dominus. Feceruntque ita. 5Et nuntiatum est regi gyptiorum quod fugisset populus : immutatumque est cor Pharaonis et servorum ejus super populo, et dixerunt : Quid voluimus facere ut dimitteremus Isral, ne serviret nobis ? 6Junxit ergo currum, et omnem populum suum assumpsit secum. 7Tulitque sexcentos currus electos, et quidquid in gypto curruum fuit : et duces totius exercitus. 8Induravitque Dominus cor Pharaonis regis gypti, et persecutus est filios Isral : at illi egressi sunt in manu excelsa. 9Cumque persequerentur gyptii vestigia prcedentium, repererunt eos in castris super mare : omnis equitatus et currus Pharaonis, et universus exercitus, erant in Phihahiroth contra Beelsephon. 10Cumque appropinquasset Pharao, levantes filii Isral oculos, viderunt gyptios post se, et timuerunt valde : clamaveruntque ad Dominum, 11et dixerunt ad Moysen : Forsitan non erant sepulchra in gypto, ideo tulisti nos ut moreremur in solitudine : quid hoc facere voluisti, ut educeres nos ex gypto ? 12nonne iste est sermo, quem loquebamur ad te in gypto, dicentes : Recede a nobis, ut serviamus gyptiis ? multo enim melius erat servire eis, quam mori in solitudine. 13Et ait Moyses ad populum : Nolite timere : state, et videte magnalia Domini qu facturus est hodie : gyptios enim, quos nunc videtis, nequaquam ultra videbitis usque in sempiternum. 14Dominus pugnabit pro vobis, et vos tacebitis. 15Dixitque Dominus ad Moysen : Quid clamas ad me ? loquere filiis Isral ut proficiscantur. 16Tu autem eleva virgam tuam, et extende manum tuam super mare, et divide illud : ut gradiantur filii Isral in medio mari per siccum. 17Ego autem indurabo cor gyptiorum ut persequantur vos : et glorificabor in Pharaone, et in omni exercitu ejus, et in curribus et in equitibus illius. 18Et scient gyptii quia ego sum Dominus cum glorificatus fuero in Pharaone, et in curribus atque in equitibus ejus. 19Tollensque se angelus Dei, qui prcedebat castra Isral, abiit post eos : et cum eo pariter columna nubis, priora dimittens, post tergum 20stetit, inter castra gyptiorum et castra Isral : et erat nubes tenebrosa, et illuminans noctem, ita ut ad se invicem toto noctis tempore accedere non valerent. 21Cumque extendisset Moyses manum super mare, abstulit illud Dominus flante vento vehementi et urente tota nocte, et vertit in siccum : divisaque est aqua. 22Et ingressi sunt filii Isral per medium sicci maris : erat enim aqua quasi murus a dextra eorum et lva. 23Persequentesque gyptii ingressi sunt post eos, et omnis equitatus Pharaonis, currus ejus et equites per medium maris. 24Jamque advenerat vigilia matutina, et ecce respiciens Dominus super castra gyptiorum per columnam ignis et nubis, interfecit exercitum eorum, 25et subvertit rotas curruum, ferebanturque in profundum. Dixerunt ergo gyptii : Fugiamus Isralem : Dominus enim pugnat pro eis contra nos. 26Et ait Dominus ad Moysen : Extende manum tuam super mare, ut revertantur aqu ad gyptios super currus et equites eorum. 27Cumque extendisset Moyses manum contra mare, reversum est primo diluculo ad priorem locum : fugientibusque gyptiis occurrerunt aqu, et involvit eos Dominus in mediis fluctibus. 28Reversque sunt aqu, et operuerunt currus et equites cuncti exercitus Pharaonis, qui sequentes ingressi fuerant mare : nec unus quidem superfuit ex eis. 29Filii autem Isral perrexerunt per medium sicci maris, et aqu eis erant quasi pro muro a dextris et a sinistris : 30liberavitque Dominus in die illa Isral de manu gyptiorum. 31Et viderunt gyptios mortuos super littus maris, et manum magnam quam exercuerat Dominus contra eos : timuitque populus Dominum, et crediderunt Domino, et Moysi servo ejus.