1Cumque audisset Jethro, sacerdos Madian, cognatus Moysi, omnia qu fecerat Deus Moysi, et Israli populo suo, et quod eduxisset Dominus Isral de gypto, 2tulit Sephoram uxorem Moysi quam remiserat, 3et duos filios ejus : quorum unus vocabatur Gersam, dicente patre : Advena fui in terra aliena ; 4alter vero Eliezer : Deus enim, ait, patris mei adjutor meus, et eruit me de gladio Pharaonis. 5Venit ergo Jethro cognatus Moysi, et filii ejus, et uxor ejus ad Moysen in desertum, ubi erat castrametatus juxta montem Dei. 6Et mandavit Moysi, dicens : Ego Jethro cognatus tuus venio ad te, et uxor tua, et duo filii cum ea. 7Qui egressus in occursum cognati sui, adoravit, et osculatus est eum : salutaveruntque se mutuo verbis pacificis. Cumque intrasset tabernaculum, 8narravit Moyses cognato suo cuncta qu fecerat Dominus Pharaoni et gyptiis propter Isral : universumque laborem, qui accidisset eis in itinere, et quod liberaverat eos Dominus. 9Ltatusque est Jethro super omnibus bonis, qu fecerat Dominus Israli, eo quod eruisset eum de manu gyptiorum. 10Et ait : Benedictus Dominus, qui liberavit vos de manu gyptiorum, et de manu Pharaonis ; qui eruit populum suum de manu gypti. 11Nunc cognovi, quia magnus Dominus super omnes deos : eo quod superbe egerint contra illos. 12Obtulit ergo Jethro cognatus Moysi holocausta et hostias Deo : veneruntque Aaron et omnes seniores Isral, ut comederent panem cum eo coram Deo. 13Altera autem die sedit Moyses ut judicaret populum, qui assistebat Moysi a mane usque ad vesperam. 14Quod cum vidisset cognatus ejus, omnia scilicet qu agebat in populo, ait : Quid est hoc quod facis in plebe ? cur solus sedes, et omnis populus prstolatur de mane usque ad vesperam ? 15Cui respondit Moyses : Venit ad me populus qurens sententiam Dei : 16cumque acciderit eis aliqua disceptatio, veniunt ad me ut judicem inter eos, et ostendam prcepta Dei, et leges ejus. 17At ille : Non bonam, inquit, rem facis. 18Stulto labore consumeris et tu, et populus iste qui tecum est : ultra vires tuas est negotium ; solus illud non poteris sustinere. 19Sed audi verba mea atque consilia, et erit Deus tecum. Esto tu populo in his qu ad Deum pertinent, ut referas qu dicuntur ad eum : 20ostendasque populo cremonias et ritum colendi, viamque per quam ingredi debeant, et opus quod facere debeant. 21Provide autem de omni plebe viros potentes, et timentes Deum, in quibus sit veritas, et qui oderint avaritiam, et constitue ex eis tribunos, et centuriones, et quinquagenarios, et decanos, 22qui judicent populum omni tempore : quidquid autem majus fuerit, referant ad te, et ipsi minora tantummodo judicent : leviusque sit tibi, partito in alios onere. 23Si hoc feceris, implebis imperium Dei, et prcepta ejus poteris sustentare : et omnis hic populus revertetur ad loca sua cum pace. 24Quibus auditis, Moyses fecit omnia qu ille suggesserat. 25Et electis viris strenuis de cuncto Isral, constituit eos principes populi, tribunos, et centuriones, et quinquagenarios, et decanos. 26Qui judicabant plebem omni tempore : quidquid autem gravius erat, referebant ad eum, faciliora tantummodo judicantes. 27Dimisitque cognatum suum : qui reversus abiit in terram suam.