1Non suscipies vocem mendacii, nec junges manum tuam ut pro impio dicas falsum testimonium. 2Non sequeris turbam ad faciendum malum : nec in judicio, plurimorum acquiesces sententi, ut a vero devies. 3Pauperis quoque non misereberis in judicio. 4Si occurreris bovi inimici tui, aut asino erranti, reduc ad eum. 5Si videris asinum odientis te jacere sub onere, non pertransibis, sed sublevabis cum eo. 6Non declinabis in judicium pauperis. 7Mendacium fugies. Insontem et justum non occides : quia aversor impium. 8Nec accipies munera, qu etiam exccant prudentes, et subvertunt verba justorum. 9Peregrino molestus non eris. Scitis enim advenarum animas : quia et ipsi peregrini fuistis in terra gypti. 10Sex annis seminabis terram tuam, et congregabis fruges ejus : 11anno autem septimo dimittes eam, et requiescere facies, ut comedant pauperes populi tui : et quidquid reliquum fuerit, edant besti agri : ita facies in vinea et in oliveto tuo. 12Sex diebus operaberis : septimo die cessabis, ut requiescat bos et asinus tuus, et refrigeretur filius ancill tu, et advena. 13Omnia qu dixi vobis, custodite. Et per nomen externorum deorum non jurabitis, neque audietur ex ore vestro. 14Tribus vicibus per singulos annos mihi festa celebrabitis. 15Solemnitatem azymorum custodies. Septem diebus comedes azyma, sicut prcepi tibi, tempore mensis novorum, quando egressus es de gypto : non apparebis in conspectu meo vacuus. 16Et solemnitatem messis primitivorum operis tui, qucumque seminaveris in agro : solemnitatem quoque in exitu anni, quando congregaveris omnes fruges tuas de agro. 17Ter in anno apparebit omne masculinum tuum coram Domino Deo tuo. 18Non immolabis super fermento sanguinem victim me, nec remanebit adeps solemnitatis me usque mane. 19Primitias frugum terr tu deferes in domum Domini Dei tui. Non coques hdum in lacte matris su. 20Ecce ego mittam angelum meum, qui prcedat te, et custodiat in via, et introducat in locum quem paravi. 21Observa eum, et audi vocem ejus, nec contemnendum putes : quia non dimittet cum peccaveris, et est nomen meum in illo. 22Quod si audieris vocem ejus, et feceris omnia qu loquor, inimicus ero inimicis tuis, et affligam affligentes te. 23Prcedetque te angelus meus, et introducet te ad Amorrhum, et Hethum, et Pherezum, Chananumque, et Hevum, et Jebusum, quos ego conteram. 24Non adorabis deos eorum, nec coles eos : non facies opera eorum, sed destrues eos, et confringes statuas eorum. 25Servietisque Domino Deo vestro, ut benedicam panibus tuis et aquis, et auferam infirmitatem de medio tui. 26Non erit infcunda, nec sterilis in terra tua : numerum dierum tuorum implebo. 27Terrorem meum mittam in prcursum tuum, et occidam omnem populum, ad quem ingredieris : cunctorumque inimicorum tuorum coram te terga vertam : 28emittens crabrones prius, qui fugabunt Hevum, et Chananum, et Hethum, antequam introas. 29Non ejiciam eos a facie tua anno uno : ne terra in solitudinem redigatur, et crescant contra te besti. 30Paulatim expellam eos de conspectu tuo, donec augearis, et possideas terram. 31Ponam autem terminos tuos a mari Rubro usque ad mare Palstinorum, et a deserto usque ad fluvium : tradam in manibus vestris habitatores terr, et ejiciam eos de conspectu vestro. 32Non inibis cum eis fdus, nec cum diis eorum. 33Non habitent in terra tua, ne forte peccare te faciant in me, si servieris diis eorum : quod tibi certe erit in scandalum.