1De hyacintho vero et purpura, vermiculo ac bysso, fecit vestes, quibus indueretur Aaron quando ministrabat in sanctis, sicut prcepit Dominus Moysi. 2Fecit igitur superhumerale de auro, hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, 3opere polymitario : inciditque bracteas aureas, et extenuavit in fila, ut possent torqueri cum priorum colorum subtegmine, 4duasque oras sibi invicem copulatas in utroque latere summitatum, 5et balteum ex eisdem coloribus, sicut prceperat Dominus Moysi. 6Paravit et duos lapides onychinos, astrictos et inclusos auro, et sculptos arte gemmaria nominibus filiorum Isral : 7posuitque eos in lateribus superhumeralis in monimentum filiorum Isral, sicut prceperat Dominus Moysi. 8Fecit et rationale opere polymito juxta opus superhumeralis, ex auro, hyacintho, purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta : 9quadrangulum, duplex, mensur palmi. 10Et posuit in eo gemmarum ordines quatuor. In primo versu erat sardius, topazius, smaragdus. 11In secundo, carbunculus, sapphirus, et jaspis. 12In tertio, ligurius, achates, et amethystus. 13In quarto, chrysolithus, onychinus, et beryllus, circumdati et inclusi auro per ordines suos. 14Ipsique lapides duodecim sculpti erant nominibus duodecim tribuum Isral, singuli per nomina singulorum. 15Fecerunt in rationali et catenulas sibi invicem cohrentes, de auro purissimo : 16et duos uncinos, totidemque annulos aureos. Porro annulos posuerunt in utroque latere rationalis, 17e quibus penderent du caten aure, quas inseruerunt uncinis, qui in superhumeralis angulis eminebant. 18Hc et ante et retro ita conveniebant sibi, ut superhumerale et rationale mutuo necterentur, 19stricta ad balteum et annulis fortius copulata, quos jungebat vitta hyacinthina, ne laxa fluerent, et a se invicem moverentur, sicut prcepit Dominus Moysi. 20Feceruntque quoque tunicam superhumeralis totam hyacinthinam, 21et capitium in superiori parte contra medium, oramque per gyrum capitii textilem : 22deorsum autem ad pedes mala punica ex hyacintho, purpura, vermiculo, ac bysso retorta : 23et tintinnabula de auro purissimo, qu posuerunt inter malogranata, in extrema parte tunic per gyrum : 24tintinnabulum autem aureum, et malum punicum, quibus ornatus incedebat pontifex quando ministerio fungebatur, sicut prceperat Dominus Moysi. 25Fecerunt et tunicas byssinas opere textili Aaron et filiis ejus : 26et mitras cum coronulis suis ex bysso : 27feminalia quoque linea, byssina : 28cingulum vero de bysso retorta, hyacintho, purpura, ac vermiculo bis tincto, arte plumaria, sicut prceperat Dominus Moysi. 29Fecerunt et laminam sacr venerationis de auro purissimo, scripseruntque in ea opere gemmario, Sanctum Domini : 30et strinxerunt eam cum mitra vitta hyacinthina, sicut prceperat Dominus Moysi. 31Perfectum est igitur omne opus tabernaculi et tecti testimonii : feceruntque filii Isral cuncta qu prceperat Dominus Moysi. 32Et obtulerunt tabernaculum et tectum et universam supellectilem, annulos, tabulas, vectes, columnas ac bases, 33opertorium de pellibus arietum rubricatis, et aliud operimentum de janthinis pellibus, 34velum ; arcam, vectes, propitiatorium, 35mensam cum vasis suis et propositionis panibus ; 36candelabrum, lucernas, et utensilia earum cum oleo ; 37altare aureum, et unguentum, et thymiama ex aromatibus, 38et tentorium in introitu tabernaculi ; 39altare neum, retiaculum, vectes, et vasa ejus omnia ; labrum cum basi sua ; tentoria atrii, et columnas cum basibus suis ; 40tentorium in introitu atrii, funiculosque illius et paxillos. Nihil ex vasis defuit, qu in ministerium tabernaculi, et in tectum fderis jussa sunt fieri. 41Vestes quoque, quibus sacerdotes utuntur in sanctuario, Aaron scilicet et filii ejus, 42obtulerunt filii Isral, sicut prceperat Dominus. 43Qu postquam Moyses cuncta vidit completa, benedixit eis.