1Post hc ingressi sunt Moyses et Aaron, et dixerunt Pharaoni : Hc dicit Dominus Deus Isral : Dimitte populum meum ut sacrificet mihi in deserto. 2At ille respondit : Quis est Dominus, ut audiam vocem ejus, et dimittam Isral ? nescio Dominum, et Isral non dimittam. 3Dixeruntque : Deus Hebrorum vocavit nos, ut eamus viam trium dierum in solitudinem, et sacrificemus Domino Deo nostro : ne forte accidat nobis pestis aut gladius. 4Ait ad eos rex gypti : Quare Moyses et Aaron sollicitatis populum ab operibus suis ? ite ad onera vestra. 5Dixitque Pharao : Multus est populus terr : videtis quod turba succreverit : quanto magis si dederitis eis requiem ab operibus ? 6Prcepit ergo in die illo prfectis operum et exactoribus populi, dicens : 7Nequaquam ultra dabitis paleas populo ad conficiendos lateres, sicut prius : sed ipsi vadant, et colligant stipulas. 8Et mensuram laterum, quam prius faciebant, imponetis super eos, nec minuetis quidquam : vacant enim, et idcirco vociferantur, dicentes : Eamus, et sacrificemus Deo nostro. 9Opprimantur operibus, et expleant ea : ut non acquiescant verbis mendacibus. 10Igitur egressi prfecti operum et exactores ad populum, dixerunt : Sic dicit Pharao : Non do vobis paleas : 11ite, et colligite sicubi invenire poteritis, nec minuetur quidquam de opere vestro. 12Dispersusque est populus per omnem terram gypti ad colligendas paleas. 13Prfecti quoque operum instabant, dicentes : Complete opus vestrum quotidie, ut prius facere solebatis quando dabantur vobis pale. 14Flagellatique sunt qui prerant operibus filiorum Isral, ab exactoribus Pharaonis, dicentibus : Quare non impletis mensuram laterum sicut prius, nec heri, nec hodie ? 15Veneruntque prpositi filiorum Isral, et vociferati sunt ad Pharaonem dicentes : Cur ita agis contra servos tuos ? 16pale non dantur nobis, et lateres similiter imperantur : en famuli tui flagellis cdimur, et injuste agitur contra populum tuum. 17Qui ait : Vacatis otio, et idcirco dicitis : Eamus, et sacrificemus Domino. 18Ite ergo, et operamini : pale non dabuntur vobis, et reddetis consuetum numerum laterum. 19Videbantque se prpositi filiorum Isral in malo, eo quod diceretur eis : Non minuetur quidquam de lateribus per singulos dies. 20Occurreruntque Moysi et Aaron, qui stabant ex adverso, egredientibus a Pharaone : 21et dixerunt ad eos : Videat Dominus et judicet, quoniam ftere fecistis odorem nostrum coram Pharaone et servis ejus, et prbuistis ei gladium, ut occideret nos. 22Reversusque est Moyses ad Dominum, et ait : Domine, cur afflixisti populum istum ? quare misisti me ? 23ex eo enim quo ingressus sum ad Pharaonem ut loquerer in nomine tuo, afflixit populum tuum : et non liberasti eos.