1Dixitque Dominus ad Moysen : Ecce constitui te Deum Pharaonis : et Aaron frater tuus erit propheta tuus. 2Tu loqueris ei omnia qu mando tibi : et ille loquetur ad Pharaonem, ut dimittat filios Isral de terra sua. 3Sed ego indurabo cor ejus, et multiplicabo signa et ostenta mea in terra gypti, 4et non audiet vos : immittamque manum meam super gyptum, et educam exercitum et populum meum filios Isral de terra gypti per judicia maxima. 5Et scient gyptii quia ego sum Dominus qui extenderim manum meam super gyptum, et eduxerim filios Isral de medio eorum. 6Fecit itaque Moyses et Aaron sicut prceperat Dominus : ita egerunt. 7Erat autem Moyses octoginta annorum, et Aaron octoginta trium, quando locuti sunt ad Pharaonem. 8Dixitque Dominus ad Moysen et Aaron : 9Cum dixerit vobis Pharao, Ostendite signa : dices ad Aaron : Tolle virgam tuam, et projice eam coram Pharaone, ac vertetur in colubrum. 10Ingressi itaque Moyses et Aaron ad Pharaonem, fecerunt sicut prceperat Dominus : tulitque Aaron virgam coram Pharaone et servis ejus, qu versa est in colubrum. 11Vocavit autem Pharao sapientes et maleficos : et fecerunt etiam ipsi per incantationes gyptiacas et arcana qudam similiter. 12Projeceruntque singuli virgas suas, qu vers sunt in dracones : sed devoravit virga Aaron virgas eorum. 13Induratumque est cor Pharaonis, et non audivit eos, sicut prceperat Dominus. 14Dixit autem Dominus ad Moysen : Ingravatum est cor Pharaonis : non vult dimittere populum. 15Vade ad eum mane, ecce egredietur ad aquas : et stabis in occursum ejus super ripam fluminis : et virgam qu conversa est in draconem, tolles in manu tua. 16Dicesque ad eum : Dominus Deus Hebrorum misit me ad te, dicens : Dimitte populum meum ut sacrificet mihi in deserto : et usque ad prsens audire noluisti. 17Hc igitur dicit Dominus : In hoc scies quod sim Dominus : ecce percutiam virga, qu in manu mea est, aquam fluminis, et vertetur in sanguinem. 18Pisces quoque, qui sunt in fluvio, morientur, et computrescent aqu, et affligentur gyptii bibentes aquam fluminis. 19Dixit quoque Dominus ad Moysen : Dic ad Aaron : Tolle virgam tuam, et extende manum tuam super aquas gypti, et super fluvios eorum, et rivos ac paludes, et omnes lacus aquarum, ut vertantur in sanguinem : et sit cruor in omni terra gypti, tam in ligneis vasis quam in saxeis. 20Feceruntque Moyses et Aaron sicut prceperat Dominus : et elevans virgam percussit aquam fluminis coram Pharaone et servis ejus : qu versa est in sanguinem. 21Et pisces, qui erant in flumine, mortui sunt : computruitque fluvius, et non poterant gyptii bibere aquam fluminis, et fuit sanguis in tota terra gypti. 22Feceruntque similiter malefici gyptiorum incantationibus suis : et induratum est cor Pharaonis, nec audivit eos, sicut prceperat Dominus. 23Avertitque se, et ingressus est domum suam, nec apposuit cor etiam hac vice. 24Foderunt autem omnes gyptii per circuitum fluminis aquam ut biberent : non enim poterant bibere de aqua fluminis. 25Impletique sunt septem dies, postquam percussit Dominus fluvium.