1Dixit autem Dominus ad Moysen : Ingredere ad Pharaonem, et loquere ad eum : Hc dicit Dominus Deus Hebrorum : Dimitte populum meum ut sacrificet mihi. 2Quod si adhuc renuis, et retines eos, 3ecce manus mea erit super agros tuos, et super equos, et asinos, et camelos, et boves, et oves, pestis valde gravis. 4Et faciet Dominus mirabile inter possessiones Isral et possessiones gyptiorum, ut nihil omnino pereat ex eis qu pertinent ad filios Isral. 5Constituitque Dominus tempus, dicens : Cras faciet Dominus verbum istud in terra. 6Fecit ergo Dominus verbum hoc altera die : mortuaque sunt omnia animantia gyptiorum ; de animalibus vero filiorum Isral, nihil omnino periit. 7Et misit Pharao ad videndum : nec erat quidquam mortuum de his qu possidebat Isral. Ingravatumque est cor Pharaonis, et non dimisit populum. 8Et dixit Dominus ad Moysen et Aaron : Tollite plenas manus cineris de camino, et spargat illum Moyses in clum coram Pharaone. 9Sitque pulvis super omnem terram gypti : erunt enim in hominibus et jumentis ulcera, et vesic turgentes in universa terra gypti. 10Tuleruntque cinerem de camino, et steterunt coram Pharaone, et sparsit illum Moyses in clum : factaque sunt ulcera vesicarum turgentium in hominibus et jumentis : 11nec poterant malefici stare coram Moyse propter ulcera qu in illis erant, et in omni terra gypti. 12Induravitque Dominus cor Pharaonis, et non audivit eos, sicut locutus est Dominus ad Moysen. 13Dixitque Dominus ad Moysen : Mane consurge, et sta coram Pharaone, et dices ad eum : Hc dicit Dominus Deus Hebrorum : Dimitte populum meum ut sacrificet mihi. 14Quia in hac vice mittam omnes plagas meas super cor tuum, et super servos tuos, et super populum tuum : ut scias quod non sit similis mei in omni terra. 15Nunc enim extendens manum percutiam te, et populum tuum peste, peribisque de terra. 16Idcirco autem posui te, ut ostendam in te fortitudinem meam, et narretur nomen meum in omni terra. 17Adhuc retines populum meum, et non vis dimittere eum ? 18En pluam cras hac ipsa hora grandinem multam nimis, qualis non fuit in gypto a die qua fundata est, usque in prsens tempus. 19Mitte ergo jam nunc, et congrega jumenta tua, et omnia qu habes in agro : homines enim, et jumenta, et universa qu inventa fuerint foris, nec congregata de agris, cecideritque super ea grando, morientur. 20Qui timuit verbum Domini de servis Pharaonis, facit confugere servos suos et jumenta in domos : 21qui autem neglexit sermonem Domini, dimisit servos suos et jumenta in agris. 22Et dixit Dominus ad Moysen : Extende manum tuam in clum, ut fiat grando in universa terra gypti super homines, et super jumenta, et super omnem herbam agri in terra gypti. 23Extenditque Moyses virgam in clum, et Dominus dedit tonitrua, et grandinem, ac discurrentia fulgura super terram : pluitque Dominus grandinem super terram gypti. 24Et grando et ignis mista pariter ferebantur : tantque fuit magnitudinis, quanta ante numquam apparuit in universa terra gypti ex quo gens illa condita est. 25Et percussit grando in omni terra gypti cuncta qu fuerunt in agris, ab homine usque ad jumentum : cunctamque herbam agri percussit grando, et omne lignum regionis confregit. 26Tantum in terra Gessen, ubi erant filii Isral, grando non cecidit. 27Misitque Pharao, et vocavit Moysen et Aaron, dicens ad eos : Peccavi etiam nunc : Dominus justus ; ego et populus meus, impii. 28Orate Dominum ut desinant tonitrua Dei, et grando : ut dimittam vos, et nequaquam hic ultra maneatis. 29Ait Moyses : Cum egressus fuero de urbe, extendam palmas meas ad Dominum, et cessabunt tonitrua, et grando non erit, ut scias quia Domini est terra : 30novi autem quod et tu et servi tui necdum timeatis Dominum Deum. 31Linum ergo et hordeum lsum est, eo quod hordeum esset virens, et linum jam folliculos germinaret : 32triticum autem et far non sunt lsa, quia serotina erant. 33Egressusque Moyses a Pharaone ex urbe, tetendit manus ad Dominum : et cessaverunt tonitrua et grando, nec ultra stillavit pluvia super terram. 34Videns autem Pharao quod cessasset pluvia, et grando, et tonitrua, auxit peccatum : 35et ingravatum est cor ejus, et servorum illius, et induratum nimis : nec dimisit filios Isral, sicut prceperat Dominus per manum Moysi.