1Et factus est sermo Domini ad me, dicens : 2Fili hominis, in medio domus exasperantis tu habitas : qui oculos habent ad videndum, et non vident, et aures ad audiendum, et non audiunt : quia domus exasperans est. 3Tu ergo, fili hominis, fac tibi vasa transmigrationis, et transmigrabis per diem coram eis. Transmigrabis autem de loco tuo ad locum alterum in conspectu eorum, si forte aspiciant, quia domus exasperans est : 4et efferes foras vasa tua quasi vasa transmigrantis per diem in conspectu eorum : tu autem egredieris vespere coram eis, sicut egreditur migrans. 5Ante oculos eorum perfode tibi parietem, et egredieris per eum. 6In conspectu eorum in humeris portaberis ; in caligine effereris : faciem tuam velabis, et non videbis terram, quia portentum dedi te domui Isral. 7Feci ergo sicut prceperat mihi Dominus : vasa mea protuli quasi vasa transmigrantis per diem, et vespere perfodi mihi parietem manu : et in caligine egressus sum, in humeris portatus in conspectu eorum. 8Et factus est sermo Domini mane ad me, dicens : 9Fili hominis, numquid non dixerunt ad te domus Isral, domus exasperans : Quid tu facis ? 10Dic ad eos : [Hc dicit Dominus Deus :Super ducem onus istud, qui est in Jerusalem,et super omnem domum Isral, qu est in medio eorum.] 11Dic : [Ego portentum vestrum :quomodo feci, sic fiet illis :in transmigrationem et in captivitatem ibunt. 12Et dux qui est in medio eorum,in humeris portabitur ; in caligine egredietur :parietem perfodient, ut educant eum ;facies ejus operietur, ut non videat oculo terram. 13Et extendam rete meum super eum,et capietur in sagena mea :et adducam eum in Babylonem, in terram Chaldorum,et ipsam non videbit :ibique morietur. 14Et omnes qui circa eum sunt,prsidium ejus, et agmina ejus,dispergam in omnem ventum,et gladium evaginabo post eos. 15Et scient quia ego Dominus,quando dispersero illos in gentibus,et disseminavero eos in terris. 16Et relinquam ex eis viros paucosa gladio, et fame, et pestilentia,ut enarrent omnia scelera eorumin gentibus ad quas ingredientur,et scient quia ego Dominus.] 17Et factus est sermo Domini ad me, dicens : 18[Fili hominis, panem tuum in conturbatione comede,sed et aquam tuam in festinatione et mrore bibe. 19Et dices ad populum terr :Hc dicit Dominus Deusad eos qui habitant in Jerusalem, in terra Isral :Panem suum in sollicitudine comedent,et aquam suam in desolatione bibent :ut desoletur terra a multitudine sua,propter iniquitatem omnium qui habitant in ea. 20Et civitates qu nunc habitantur, desolat erunt,terraque deserta,et scietis quia ego Dominus.] 21Et factus est sermo Domini ad me, dicens : 22[Fili hominis, quod est proverbium istudvobis in terra Isral, dicentium :In longum differentur dies,et peribit omnis visio ? 23Ideo dic ad eos :Hc dicit Dominus Deus :Quiescere faciam proverbium istud,neque vulgo dicetur ultra in Isral :et loquere ad eos quod appropinquaverint dies,et sermo omnis visionis. 24Non enim erit ultra omnis visio cassa,neque divinatio ambigua in medio filiorum Isral : 25quia ego Dominus loquar,et quodcumque locutus fuero verbum, fiet,et non prolongabitur amplius :sed in diebus vestris, domus exasperans,loquar verbum, et faciam illud,dicit Dominus Deus.] 26Et factus est sermo Domini ad me, dicens : 27[Fili hominis, ecce domus Isral dicentium :Visio quam hic videt,in dies multos et in tempora longa iste prophetat. 28Propterea dic ad eos :Hc dicit Dominus Deus :Non prolongabitur ultra omnis sermo meus :verbum quod locutus fuero, complebitur,dicit Dominus Deus.]