1Et factus est sermo Domini ad me, dicens : 2[Fili hominis, quid fiet de ligno vitis,ex omnibus lignis nemorumqu sunt inter ligna silvarum ? 3numquid tolletur de ea lignum ut fiat opus,aut fabricabitur de ea paxillusut dependeat in eo quodcumque vas ? 4Ecce igni datum est in escam :utramque partem ejus consumpsit ignis,et medietas ejus redacta est in favillam :numquid utile erit ad opus ? 5Etiam cum esset integrum,non erat aptum ad opus :quanto magis cum illud ignis devoraverit et combusserit,nihil ex eo fiet operis ? 6Propterea hc dicit Dominus Deus :Quomodo lignum vitis inter ligna silvarum,quod dedi igni ad devorandum,sic tradam habitatores Jerusalem. 7Et ponam faciem meam in eos :de igne egredientur,et ignis consumet eos :et scietis quia ego Dominus,cum posuero faciem meam in eos, 8et dedero terram inviam et desolatam,eo quod prvaricatores extiterint,dicit Dominus Deus.]