1Et factum est in undecimo anno, prima mensis : factus est sermo Domini ad me, dicens : 2[Fili hominis, pro eo quod dixit Tyrus de Jerusalem :Euge, confract sunt port populorum,conversa est ad me :implebor ; deserta est : 3propterea hc dicit Dominus Deus :Ecce ego super te, Tyre,et ascendere faciam ad te gentes multas,sicut ascendit mare fluctuans. 4Et dissipabunt muros Tyri,et destruent turres ejus :et radam pulverem ejus de ea,et dabo eam in limpidissimam petram. 5Siccatio sagenarum erit in medio maris,quia ego locutus sum, ait Dominus Deus :et erit in direptionem gentibus. 6Fili quoque ejus qu sunt in agro,gladio interficientur :et scient quia ego Dominus.] 7[Quia hc dicit Dominus Deus :Ecce ego adducam ad TyrumNabuchodonosor regem Babylonis ab aquilone,regem regum,cum equis, et curribus, et equitibus,et ctu, populoque magno. 8Filias tuas qu sunt in agro, gladio interficiet,et circumdabit te munitionibus,et comportabit aggerem in gyro,et elevabit contra te clypeum : 9et vineas et arietes temperabit in muros tuos,et turres tuas destruet in armatura sua. 10Inundatione equorum ejus operiet te pulvis eorum :a sonitu equitum, et rotarum, et curruum, movebuntur muri tui,cum ingressus fuerit portas tuas quasi per introitum urbis dissipat. 11Ungulis equorum suorum conculcabit omnes plateas tuas :populum tuum gladio cdet,et statu tu nobiles in terram corruent. 12Vastabunt opes tuas,diripient negotiationes tuas,et destruent muros tuos,et domos tuas prclaras subvertent :et lapides tuos, et ligna tua, et pulverem tuumin medio aquarum ponent. 13Et quiescere faciam multitudinem canticorum tuorum :et sonitus cithararum tuarum non audietur amplius. 14Et dabo te in limpidissimam petram,siccatio sagenarum eris,nec dificaberis ultra,quia ego locutus sum, ait Dominus Deus. 15Hc dicit Dominus Deus Tyro :Numquid non a sonitu ruin tu,et gemitu interfectorum tuorum,cum occisi fuerint in medio tui,commovebuntur insul ? 16Et descendent de sedibus suis omnes principes maris,et auferent exuvias suas,et vestimenta sua varia abjicient,et induentur stupore :in terra sedebunt,et attoniti super repentino casu tuo admirabuntur : 17et assumentes super te lamentum, dicent tibi :Quomodo peristi, qu habitas in mari, urbs inclyta,qu fuisti fortis in mari cum habitatoribus tuis,quos formidabant universi ? 18Nunc stupebunt naves in die pavoris tui,et turbabuntur insul in mari,eo quod nullus egrediatur ex te. 19Quia hc dicit Dominus Deus :Cum dedero te urbem desolatam,sicut civitates qu non habitantur ;et adduxero super te abyssum,et operuerint te aqu mult ; 20et detraxero te cum his qui descendunt in lacumad populum sempiternum ;et collocavero te in terra novissima sicut solitudines veteres,cum his qui deducuntur in lacum,ut non habiteris ;porro cum dedero gloriam in terra viventium : 21in nihilum redigam te, et non eris :et requisita non invenieris ultra in sempiternum,dicit Dominus Deus.]