1Et factum est verbum Domini ad me, dicens : 2Fili hominis, propheta de pastoribus Isral : propheta, et dices pastoribus : [Hc dicit Dominus Deus :V pastoribus Isral, qui pascebant semetipsos !nonne greges a pastoribus pascuntur ? 3Lac comedebatis,et lanis operiebamini,et quod crassum erat occidebatis :gregem autem meum non pascebatis. 4Quod infirmum fuit non consolidastis,et quod grotum non sanastis :quod confractum est non alligastis,et quod abjectum est non reduxistis,et quod perierat non qusistis :sed cum austeritate imperabatis eis, et cum potentia. 5Et dispers sunt oves me, eo quod non esset pastor :et fact sunt in devorationem omnium bestiarum agri,et dispers sunt. 6Erraverunt greges mei in cunctis montibus,et in universo colle excelso :et super omnem faciem terr dispersi sunt greges mei,et non erat qui requireret :non erat, inquam, qui requireret. 7Propterea, pastores, audite verbum Domini. 8Vivo ego, dicit Dominus Deus,quia pro eo quod facti sunt greges mei in rapinam,et oves me in devorationem omnium bestiarum agro,eo quod non esset pastor :neque enim qusierunt pastores mei gregem meum,sed pascebant pastores semetipsos,et greges meos non pascebant : 9propterea, pastores, audite verbum Domini. 10Hc dicit Dominus Deus :Ecce ego ipse super pastores :requiram gregem meum de manu eorum,et cessare faciam eos,ut ultra non pascant gregem,nec pascant amplius pastores semetipsos :et liberabo gregem meum de ore eorum,et non erit ultra eis in escam.] 11[Quia hc dicit Dominus Deus :Ecce ego ipse requiram oves meas,et visitabo eas. 12Sicut visitat pastor gregem suum,in die quando fuerit in medio ovium suarum dissipatarum,sic visitabo oves meas,et liberabo eas de omnibus locisin quibus dispers fuerant in die nubis et caliginis. 13Et educam eas de populis,et congregabo eas de terris,et inducam eas in terram suam,et pascam eas in montibus Isral,in rivis, et in cunctis sedibus terr. 14In pascuis uberrimis pascam eas,et in montibus excelsis Isral erunt pascua earum :ibi requiescent in herbis virentibus,et in pascuis pinguibus pascentur super montes Isral. 15Ego pascam oves meas, et ego eas accubare faciam,dicit Dominus Deus. 16Quod perierat requiram,et quod abjectum erat reducam,et quod confractum fuerat alligabo,et quod infirmum fuerat consolidabo,et quod pingue et forte custodiam :et pascam illas in judicio. 17Vos autem, greges mei, hc dicit Dominus Deus :Ecce ego judico inter pecus et pecus,arietum et hircorum. 18Nonne satis vobis erat pascua bona depasci ?insuper et reliquias pascuarum vestrarum conculcastis pedibus vestris :et cum purissimam aquam biberetis,reliquam pedibus vestris turbabatis : 19et oves me his qu conculcata pedibus vestris fuerant, pascebantur :et qu pedes vestri turbaverant, hc bibebant. 20Propterea hc dicit Dominus Deus ad vos :Ecce ego ipse judico inter pecus pingue et macilentum : 21pro eo quod lateribus et humeris impingebatis,et cornibus vestris ventilabatis omnia infirma pecora,donec dispergerentur foras, 22salvabo gregem meum,et non erit ultra in rapinam,et judicabo inter pecus et pecus.] 23[Et suscitabo super eas pastorem unum qui pascat eas,servum meum David :ipse pascet eas,et ipse erit eis in pastorem. 24Ego autem Dominus ero eis in Deum,et servus meus David princeps in medio eorum :ego Dominus locutus sum. 25Et faciam cum eis pactum pacis,et cessare faciam bestias pessimas de terra :et qui habitant in deserto,securi dormient in saltibus. 26Et ponam eos in circuitu collis mei benedictionem,et deducam imbrem in tempore suo :pluvi benedictionis erunt. 27Et dabit lignum agri fructum suum,et terra dabit germen suum,et erunt in terra sua absque timore :et scient quia ego Dominus,cum contrivero catenas jugi eorum,et eruero eos de manu imperantium sibi. 28Et non erunt ultra in rapinam in gentibus,neque besti terr devorabunt eos :sed habitabunt confidenter absque ullo terrore. 29Et suscitabo eis germen nominatum,et non erunt ultra imminuti fame in terra,neque portabunt ultra opprobrium gentium. 30Et scient quia ego Dominus Deus eorum cum eis,et ipsi populus meus domus Isral,ait Dominus Deus. 31Vos autem, greges mei, greges pascu me,homines estis :et ego Dominus Deus vester,dicit Dominus Deus.]