1Et factus est sermo Domini ad me, dicens : 2Fili hominis, pone faciem tuam adversum montem Seir, et prophetabis de eo, et dices illi : 3[Hc dicit Dominus Deus :Ecce ego ad te, mons Seir :et extendam manum meam super te,et dabo te desolatum atque desertum. 4Urbes tuas demoliar,et tu desertus eris :et scies quia ego Dominus. 5Eo quod fueris inimicus sempiternus,et concluseris filios Isral in manus gladiiin tempore afflictionis eorum,in tempore iniquitatis extrem : 6propterea vivo ego, dicit Dominus Deus,quoniam sanguini tradam te,et sanguis te persequetur :et cum sanguinem oderis,sanguis persequetur te. 7Et dabo montem Seir desolatum atque desertum,et auferam de eo euntem et redeuntem. 8Et implebo montes ejus occisorum suorum :in collibus tuis, et in vallibus tuis atque in torrentibus,interfecti gladio cadent. 9In solitudines sempiternas tradam te,et civitates tu non habitabuntur :et scietis quia ego Dominus Deus. 10Eo quod dixeris : Du gentes et du terr me erunt,et hreditate possidebo eas,cum Dominus esset ibi : 11propterea vivo ego, dicit Dominus Deus,quia faciam juxta iram tuam, et secundum zelum tuum,quem fecisti odio habens eos :et notus efficiar per eos, cum te judicavero. 12Et scies quia ego Dominus audivi universa opprobria tuaqu locutus es de montibus Isral, dicens :Deserti ; nobis ad devorandum dati sunt. 13Et insurrexistis super me ore vestro,et derogastis adversum me verba vestra :ego audivi. 14Hc dicit Dominus Deus :Ltante universa terra,in solitudinem te redigam : 15sicuti gavisus es super hreditatem domus Israleo quod fuerit dissipata,sic faciam tibi :dissipatus eris, mons Seir, et Iduma omnis :et scient quia ego Dominus.]