1Et eduxit me in atrium exterius, per viam ducentem ad aquilonem, et introduxit me in gazophylacium quod erat contra separatum dificium, et contra dem vergentem ad aquilonem. 2In facie longitudinis, centum cubitos ostii aquilonis, et latitudinis quinquaginta cubitos, 3contra viginti cubitos atrii interioris, et contra pavimentum stratum lapide atrii exterioris, ubi erat porticus juncta porticui triplici. 4Et ante gazophylacia deambulatio decem cubitorum latitudinis, ad interiora respiciens vi cubiti unius. Et ostia eorum ad aquilonem : 5ubi erant gazophylacia in superioribus humiliora, quia supportabant porticus qu ex illis eminebant de inferioribus, et de mediis dificii. 6Tristega enim erant, et non habebant columnas, sicut erant column atriorum : propterea eminebant de inferioribus, et de mediis a terra cubitis quinquaginta. 7Et peribolus exterior secundum gazophylacia, qu erant in via atrii exterioris ante gazophylacia : longitudo ejus quinquaginta cubitorum : 8quia longitudo erat gazophylaciorum atrii exterioris quinquaginta cubitorum, et longitudo ante faciem templi, centum cubitorum. 9Et erat subter gazophylacia hc introitus ab oriente, ingredientium in ea de atrio exteriori. 10In latitudine periboli atrii quod erat contra viam orientalem, in faciem dificii separati, et erant ante dificium gazophylacia. 11Et via ante faciem eorum, juxta similitudinem gazophylaciorum qu erant in via aquilonis : secundum longitudinem eorum, sic et latitudo eorum, et omnis introitus eorum, et similitudines, et ostia eorum. 12Secundum ostia gazophylaciorum, qu erant in via respiciente ad notum : ostium in capite vi, qu via erat ante vestibulum separatum per viam orientalem ingredientibus. 13Et dixit ad me : Gazophylacia aquilonis, et gazophylacia austri, qu sunt ante dificium separatum, hc sunt gazophylacia sancta, in quibus vescuntur sacerdotes qui appropinquant ad Dominum in Sancta sanctorum : ibi ponent Sancta sanctorum et oblationem pro peccato et pro delicto : locus enim sanctus est. 14Cum autem ingressi fuerint sacerdotes, non egredientur de sanctis in atrium exterius : et ibi reponent vestimenta sua in quibus ministrant, quia sancta sunt, vestienturque vestimentis aliis : et sic procedent ad populum. 15Cumque complesset mensuras domus interioris, eduxit me per viam port qu respiciebat ad viam orientalem : et mensus est eam undique per circuitum. 16Mensus est autem contra ventum orientalem calamo mensur, quingentos calamos in calamo mensur per circuitum. 17Et mensus est contra ventum aquilonis quingentos calamos in calamo mensur per gyrum. 18Et ad ventum australem mensus est quingentos calamos in calamo mensur per circuitum. 19Et ad ventum occidentalem mensus est quingentos calamos in calamo mensur. 20Per quatuor ventos mensus est murum ejus undique per circuitum, longitudinem quingentorum cubitorum, et latitudinem quingentorum cubitorum, dividentem inter sanctuarium et vulgi locum.