1Jamque venerat mensis septimus, et erant filii Isral in civitatibus suis : congregatus est ergo populus quasi vir unus in Jerusalem. 2Et surrexit Josue filius Josedec, et fratres ejus sacerdotes, et Zorobabel filius Salathiel, et fratres ejus, et dificaverunt altare Dei Isral ut offerrent in eo holocautomata, sicut scriptum est in lege Moysi viri Dei. 3Collocaverunt autem altare Dei super bases suas, deterrentibus eos per circuitum populis terrarum : et obtulerunt super illud holocaustum Domino mane et vespere. 4Feceruntque solemnitatem tabernaculorum, sicut scriptum est, et holocaustum diebus singulis per ordinem secundum prceptum opus diei in die suo. 5Et post hc holocaustum juge, tam in calendis quam in universis solemnitatibus Domini qu erant consecrat, et in omnibus in quibus ultro offerebatur munus Domino. 6A primo die mensis septimi cperunt offerre holocaustum Domino : porro templum Dei nondum fundatum erat. 7Dederunt autem pecunias latomis et cmentariis : cibum quoque, et potum, et oleum Sidoniis Tyriisque, ut deferrent ligna cedrina de Libano ad mare Joppe, juxta quod prceperat Cyrus rex Persarum eis. 8Anno autem secundo adventus eorum ad templum Dei in Jerusalem, mense secundo, cperunt Zorobabel filius Salathiel, et Josue filius Josedec, et reliqui de fratribus eorum sacerdotes, et Levit, et omnes qui venerant de captivitate in Jerusalem, et constituerunt Levitas a viginti annis et supra, ut urgerent opus Domini. 9Stetitque Josue et filii ejus et fratres ejus, Cedmihel et filii ejus, et filii Juda, quasi vir unus, ut instarent super eos qui faciebant opus in templo Dei : filii Henadad, et filii eorum, et fratres eorum Levit. 10Fundato igitur a cmentariis templo Domini, steterunt sacerdotes in ornatu suo cum tubis, et Levit filii Asaph in cymbalis, ut laudarent Deum per manus David regis Isral. 11Et concinebant in hymnis, et confessione Domino : Quoniam bonus, quoniam in ternum misericordia ejus super Isral. Omnis quoque populus vociferabatur clamore magno in laudando Dominum, eo quod fundatum esset templum Domini. 12Plurimi etiam de sacerdotibus et Levitis, et principes patrum, et seniores, qui viderant templum prius cum fundatum esset, et hoc templum, in oculis eorum, flebant voce magna : et multi vociferantes in ltitia, elevabant vocem. 13Nec poterat quisquam agnoscere vocem clamoris ltantium, et vocem fletus populi : commistim enim populus vociferabatur clamore magno, et vox audiebatur procul.