1Dico autem : quanto tempore hres parvulus est, nihil differt a servo, cum sit dominus omnium : 2sed sub tutoribus et actoribus est usque ad prfinitum tempus a patre : 3ita et nos cum essemus parvuli, sub elementis mundi eramus servientes. 4At ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub lege, 5ut eos, qui sub lege erant, redimeret, ut adoptionem filiorum reciperemus. 6Quoniam autem estis filii, misit Deus Spiritum Filii sui in corda vestra, clamantem : Abba, Pater. 7Itaque jam non est servus, sed filius : quod si filius, et hres per Deum. 8Sed tunc quidem ignorantes Deum, iis, qui natura non sunt dii, serviebatis. 9Nunc autem cum cognoveritis Deum, immo cogniti sitis a Deo : quomodo convertimini iterum ad infirma et egena elementa, quibus denuo servire vultis ? 10Dies observatis, et menses, et tempora, et annos. 11Timeo vos, ne forte sine causa laboraverim in vobis. 12Estote sicut ego, quia et ego sicut vos : fratres, obsecro vos. Nihil me lsistis. 13Scitis autem quia per infirmitatem carnis evangelizavi vobis jampridem : et tentationem vestram in carne mea 14non sprevistis, neque respuistis : sed sicut angelum Dei excepistis me, sicut Christum Jesum. 15Ubi est ergo beatitudo vestra ? testimonium enim perhibeo vobis, quia, si fieri posset, oculos vestros eruissetis, et dedissetis mihi. 16Ergo inimicus vobis factus sum, verum dicens vobis ? 17mulantur vos non bene : sed excludere vos volunt, ut illos mulemini. 18Bonum autem mulamini in bono semper : et non tantum cum prsens sum apud vos. 19Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis : 20vellem autem esse apud vos modo, et mutare vocem meam : quoniam confundor in vobis. 21Dicite mihi qui sub lege vultis esse : legem non legistis ? 22Scriptum est enim : Quoniam Abraham duos filios habuit : unum de ancilla, et unum de libera. 23Sed qui de ancilla, secundum carnem natus est : qui autem de libera, per repromissionem : 24qu sunt per allegoriam dicta. Hc enim sunt duo testamenta. Unum quidem in monte Sina, in servitutem generans, qu est Agar : 25Sina enim mons est in Arabia, qui conjunctus est ei qu nunc est Jerusalem, et servit cum filiis suis. 26Illa autem, qu sursum est Jerusalem, libera est, qu est mater nostra. 27Scriptum est enim : [Ltare sterilis, qu non paris ;erumpe et clama, qu non parturis :quia multi filii desert,magis quam ejus qu habet virum.] 28Nos autem, fratres, secundum Isaac promissionis filii sumus. 29Sed quomodo tunc is, qui secundum carnem natus fuerat, persequebatur eum qui secundum spiritum : ita et nunc. 30Sed quid dicit Scriptura ? Ejice ancillam, et filium ejus : non enim hres erit filius ancill cum filio liber. 31Itaque, fratres, non sumus ancill filii, sed liber : qua libertate Christus nos liberavit.