1State, et nolite iterum jugo servitutis contineri. 2Ecce ego Paulus dico vobis : quoniam si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit. 3Testificor autem rursus omni homini circumcidenti se, quoniam debitor est univers legis faciend. 4Evacuati estis a Christo, qui in lege justificamini : a gratia excidistis. 5Nos enim spiritu ex fide, spem justiti exspectamus. 6Nam in Christo Jesu neque circumcisio aliquid valet, neque prputium : sed fides, qu per caritatem operatur. 7Currebatis bene : quis vos impedivit veritati non obedire ? 8persuasio hc non est ex eo, qui vocat vos. 9Modicum fermentum totam massam corrumpit. 10Ego confido in vobis in Domino, quod nihil aliud sapietis : qui autem conturbat vos, portabit judicium, quicumque est ille. 11Ego autem, fratres, si circumcisionem adhuc prdico : quid adhuc persecutionem patior ? ergo evacuatum est scandalum crucis. 12Utinam et abscindantur qui vos conturbant. 13Vos enim in libertatem vocati estis, fratres : tantum ne libertatem in occasionem detis carnis, sed per caritatem Spiritus servite invicem. 14Omnis enim lex in uno sermone impletur : Diliges proximum tuum sicut teipsum. 15Quod si invicem mordetis, et comeditis : videte ne ab invicem consumamini. 16Dico autem : Spiritu ambulate, et desideria carnis non perficietis. 17Caro enim concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem : hc enim sibi invicem adversantur, ut non qucumque vultis, illa faciatis. 18Quod si Spiritu ducimini, non estis sub lege. 19Manifesta sunt autem opera carnis, qu sunt fornicatio, immunditia, impudicitia, luxuria, 20idolorum servitus, veneficia, inimiciti, contentiones, mulationes, ir, rix, dissensiones, sect, 21invidi, homicidia, ebrietates, comessationes, et his similia, qu prdico vobis, sicut prdixi : quoniam qui talia agunt, regnum Dei non consequentur. 22Fructus autem Spiritus est caritas, gaudium, pax, patientia, benignitas, bonitas, longanimitas, 23mansuetudo, fides, modestia, continentia, castitas. Adversus hujusmodi non est lex. 24Qui autem sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis. 25Si Spiritu vivimus, Spiritu et ambulemus. 26Non efficiamur inanis glori cupidi, invicem provocantes, invicem invidentes.