1Post duos annos vidit Pharao somnium. Putabat se stare super fluvium, 2de quo ascendebant septem boves, pulchr et crass nimis : et pascebantur in locis palustribus. 3Ali quoque septem emergebant de flumine, fd confectque macie : et pascebantur in ipsa amnis ripa in locis virentibus : 4devoraveruntque eas, quarum mira species et habitudo corporum erat. Expergefactus Pharao, 5rursum dormivit, et vidit alterum somnium : septem spic pullulabant in culmo uno plen atque formos : 6ali quoque totidem spic tenues, et percuss uredine oriebantur, 7devorantes omnium priorum pulchritudinem. Evigilans Pharao post quietem, 8et facto mane, pavore perterritus, misit ad omnes conjectores gypti, cunctosque sapientes, et accersitis narravit somnium, nec erat qui interpretaretur. 9Tunc demum reminiscens pincernarum magister, ait : Confiteor peccatum meum : 10iratus rex servis suis, me et magistrum pistorum retrudi jussit in carcerem principis militum : 11ubi una nocte uterque vidimus somnium prsagum futurorum. 12Erat ibi puer hebrus, ejusdem ducis militum famulus : cui narrantes somnia, 13audivimus quidquid postea rei probavit eventus ; ego enim redditus sum officio meo, et ille suspensus est in cruce. 14Protinus ad regis imperium eductum de carcere Joseph totonderunt : ac veste mutata obtulerunt ei. 15Cui ille ait : Vidi somnia, nec est qui edisserat : qu audivi te sapientissime conjicere. 16Respondit Joseph : Absque me Deus respondebit prospera Pharaoni. 17Narravit ergo Pharao quod viderat : Putabam me stare super ripam fluminis, 18et septem boves de amne conscendere, pulchras nimis, et obesis carnibus : qu in pastu paludis virecta carpebant. 19Et ecce, has sequebantur ali septem boves, in tantum deformes et macilent, ut numquam tales in terra gypti viderim : 20qu, devoratis et consumptis prioribus, 21nullum saturitatis dedere vestigium : sed simili macie et squalore torpebant. Evigilans, rursus sopore depressus, 22vidi somnium. Septem spic pullulabant in culmo uno plen atque pulcherrim. 23Ali quoque septem tenues et percuss uredine, oriebantur e stipula : 24qu priorum pulchritudinem devoraverunt. Narravi conjectoribus somnium, et nemo est qui edisserat. 25Respondit Joseph : Somnium regis unum est : qu facturus est Deus, ostendit Pharaoni. 26Septem boves pulchr, et septem spic plen, septem ubertatis anni sunt : eamdemque vim somnii comprehendunt. 27Septem quoque boves tenues atque macilent, qu ascenderunt post eas, et septem spic tenues, et vento urente percuss, septem anni ventur sunt famis. 28Qui hoc ordine complebuntur : 29ecce septem anni venient fertilitatis magn in universa terra gypti, 30quos sequentur septem anni alii tant sterilitatis, ut oblivioni tradatur cuncta retro abundantia : consumptura est enim fames omnem terram, 31et ubertatis magnitudinem perditura est inopi magnitudo. 32Quod autem vidisti secundo ad eamdem rem pertinens somnium : firmitatis indicium est, eo quod fiat sermo Dei, et velocius impleatur. 33Nunc ergo provideat rex virum sapientem et industrium, et prficiat eum terr gypti : 34qui constituat prpositos per cunctas regiones : et quintam partem fructuum per septem annos fertilitatis, 35qui jam nunc futuri sunt, congreget in horrea : et omne frumentum sub Pharaonis potestate condatur, serveturque in urbibus. 36Et prparetur futur septem annorum fami, qu oppressura est gyptum, et non consumetur terra inopia. 37Placuit Pharaoni consilium et cunctis ministris ejus : 38locutusque est ad eos : Num invenire poterimus talem virum, qui spiritu Dei plenus sit ? 39Dixit ergo ad Joseph : Quia ostendit tibi Deus omnia qu locutus es, numquid sapientiorem et consimilem tui invenire potero ? 40Tu eris super domum meam, et ad tui oris imperium cunctus populus obediet : uno tantum regni solio te prcedam. 41Dixitque rursus Pharao ad Joseph : Ecce, constitui te super universam terram gypti. 42Tulitque annulum de manu sua, et dedit eum in manu ejus : vestivitque eum stola byssina, et collo torquem auream circumposuit. 43Fecitque eum ascendere super currum suum secundum, clamante prcone, ut omnes coram eo genu flecterent, et prpositum esse scirent univers terr gypti. 44Dixit quoque rex ad Joseph : Ego sum Pharao : absque tuo imperio non movebit quisquam manum aut pedem in omni terra gypti. 45Vertitque nomen ejus, et vocavit eum, lingua gyptiaca, Salvatorem mundi. Deditque illi uxorem Aseneth filiam Putiphare sacerdotis Heliopoleos. Egressus est itaque Joseph ad terram gypti 46(triginta autem annorum erat quando stetit in conspectu regis Pharaonis), et circuivit omnes regiones gypti. 47Venitque fertilitas septem annorum : et in manipulos redact segetes congregat sunt in horrea gypti. 48Omnis etiam frugum abundantia in singulis urbibus condita est. 49Tantaque fuit abundantia tritici, ut aren maris coquaretur, et copia mensuram excederet. 50Nati sunt autem Joseph filii duo antequam veniret fames : quos peperit ei Aseneth filia Putiphare sacerdotis Heliopoleos. 51Vocavitque nomen primogeniti Manasses, dicens : Oblivisci me fecit Deus omnium laborum meorum, et domus patris mei. 52Nomen quoque secundi appellavit Ephraim, dicens : Crescere me fecit Deus in terra paupertatis me. 53Igitur transactis septem ubertatis annis, qui fuerant in gypto, 54cperunt venire septem anni inopi, quos prdixerat Joseph : et in universo orbe fames prvaluit, in cuncta autem terra gypti panis erat. 55Qua esuriente, clamavit populus ad Pharaonem, alimenta petens. Quibus ille respondit : Ite ad Joseph : et quidquid ipse vobis dixerit, facite. 56Crescebat autem quotidie fames in omni terra : aperuitque Joseph universa horrea, et vendebat gyptiis : nam et illos oppresserat fames. 57Omnesque provinci veniebant in gyptum, ut emerent escas, et malum inopi temperarent.