1Quod cernens Joseph, ruit super faciem patris, flens et deosculans eum. 2Prcepitque servis suis medicis ut aromatibus condirent patrem. 3Quibus jussa explentibus, transierunt quadraginta dies : iste quippe mos erat cadaverum conditorum : flevitque eum gyptus septuaginta diebus. 4Et expleto planctus tempore, locutus est Joseph ad familiam Pharaonis : Si inveni gratiam in conspectu vestro, loquimini in auribus Pharaonis : 5eo quod pater meus adjuraverit me dicens : En morior : in sepulchro meo, quod fodi mihi in terra Chanaan, sepelies me. Ascendam igitur, et sepeliam patrem meum, ac revertar. 6Dixitque ei Pharao : Ascende, et sepeli patrem tuum sicut adjuratus es. 7Quo ascendente, ierunt cum eo omnes senes domus Pharaonis, cunctique majores natu terr gypti : 8domus Joseph cum fratribus suis, absque parvulis, et gregibus atque armentis, qu dereliquerant in terra Gessen. 9Habuit quoque in comitatu currus et equites : et facta est turba non modica. 10Veneruntque ad Aream Atad, qu sita est trans Jordanem : ubi celebrantes exequias planctu magno atque vehementi impleverunt septem dies. 11Quod cum vidissent habitatores terr Chanaan, dixerunt : Planctus magnus est iste gyptiis. Et idcirco vocatum est nomen loci illius, Planctus gypti. 12Fecerunt ergo filii Jacob sicut prceperat eis : 13et portantes eum in terram Chanaan, sepelierunt eum in spelunca duplici, quam emerat Abraham cum agro in possessionem sepulchri ab Ephron Hetho, contra faciem Mambre. 14Reversusque est Joseph in gyptum cum fratribus suis, et omni comitatu, sepulto patre. 15Quo mortuo, timentes fratres ejus, et mutuo colloquentes : Ne forte memor sit injuri quam passus est, et reddat nobis omne malum quod fecimus, 16mandaverunt ei dicentes : Pater tuus prcepit nobis antequam moreretur, 17ut hc tibi verbis illius diceremus : Obsecro ut obliviscaris sceleris fratrum tuorum, et peccati atque maliti quam exercuerunt in te : nos quoque oramus ut servis Dei patris tui dimittas iniquitatem hanc. Quibus auditis flevit Joseph. 18Veneruntque ad eum fratres sui : et proni adorantes in terram, dixerunt : Servi tui sumus. 19Quibus ille respondit : Nolite timere : num Dei possumus resistere voluntati ? 20Vos cogitastis de me malum : sed Deus vertit illud in bonum, ut exaltaret me, sicut in prsentiarum cernitis, et salvos faceret multos populos. 21Nolite timere : ego pascam vos et parvulos vestros : consolatusque est eos, et blande ac leniter est locutus. 22Et habitavit in gypto cum omni domo patris sui : vixitque centum decem annis. Et vidit Ephraim filios usque ad tertiam generationem. Filii quoque Machir filii Manasse nati sunt in genibus Joseph. 23Quibus transactis, locutus est fratribus suis : Post mortem meam Deus visitabit vos, et ascendere vos faciet de terra ista ad terram quam juravit Abraham, Isaac et Jacob. 24Cumque adjurasset eos atque dixisset : Deus visitabit vos, asportate ossa mea vobiscum de loco isto : 25mortuus est, expletis centum decem vit su annis. Et conditus aromatibus, repositus est in loculo in gypto.