1Dixitque Dominus ad eum : Ingredere tu et omnis domus tua in arcam : te enim vidi justum coram me in generatione hac. 2Ex omnibus animantibus mundis tolle septena et septena, masculum et feminam : de animantibus vero immundis duo et duo, masculum et feminam. 3Sed et de volatilibus cli septena et septena, masculum et feminam : ut salvetur semen super faciem univers terr. 4Adhuc enim, et post dies septem ego pluam super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus : et delebo omnem substantiam, quam feci, de superficie terr. 5Fecit ergo No omnia qu mandaverat ei Dominus. 6Eratque sexcentorum annorum quando diluvii aqu inundaverunt super terram. 7Et ingressus est No et filii ejus, uxor ejus et uxores filiorum ejus cum eo in arcam propter aquas diluvii. 8De animantibus quoque mundis et immundis, et de volucribus, et ex omni quod movetur super terram, 9duo et duo ingressa sunt ad No in arcam, masculus et femina, sicut prceperat Dominus No. 10Cumque transissent septem dies, aqu diluvii inundaverunt super terram. 11Anno sexcentesimo vit No, mense secundo, septimodecimo die mensis, rupti sunt omnes fontes abyssi magn, et cataract cli apert sunt : 12et facta est pluvia super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus. 13In articulo diei illius ingressus est No, et Sem, et Cham, et Japheth filii ejus ; uxor illius, et tres uxores filiorum ejus cum eis in arcam : 14ipsi et omne animal secundum genus suum, universaque jumenta in genere suo, et omne quod movetur super terram in genere suo, cunctumque volatile secundum genus suum, univers aves, omnesque volucres, 15ingress sunt ad No in arcam, bina et bina ex omni carne, in qua erat spiritus vit. 16Et qu ingressa sunt, masculus et femina ex omni carne introierunt, sicut prceperat ei Deus : et inclusit eum Dominus deforis. 17Factumque est diluvium quadraginta diebus super terram : et multiplicat sunt aqu, et elevaverunt arcam in sublime a terra. 18Vehementer enim inundaverunt, et omnia repleverunt in superficie terr : porro arca ferebatur super aquas. 19Et aqu prvaluerunt nimis super terram : opertique sunt omnes montes excelsi sub universo clo. 20Quindecim cubitis altior fuit aqua super montes, quos operuerat. 21Consumptaque est omnis caro qu movebatur super terram, volucrum, animantium, bestiarum, omniumque reptilium, qu reptant super terram : universi homines, 22et cuncta, in quibus spiraculum vit est in terra, mortua sunt. 23Et delevit omnem substantiam qu erat super terram, ab homine usque ad pecus, tam reptile quam volucres cli : et deleta sunt de terra. Remansit autem solus No, et qui cum eo erant in arca. 24Obtinueruntque aqu terram centum quinquaginta diebus.