1Recordatus autem Deus No, cunctorumque animantium, et omnium jumentorum, qu erant cum eo in arca, adduxit spiritum super terram, et imminut sunt aqu. 2Et clausi sunt fontes abyssi, et cataract cli : et prohibit sunt pluvi de clo. 3Reversque sunt aqu de terra euntes et redeuntes : et cperunt minui post centum quinquaginta dies. 4Requievitque arca mense septimo, vigesimo septimo die mensis, super montes Armeni. 5At vero aqu ibant et decrescebant usque ad decimum mensem : decimo enim mense, primo die mensis, apparuerunt cacumina montium. 6Cumque transissent quadraginta dies, aperiens No fenestram arc, quam fecerat, dimisit corvum, 7qui egrediebatur, et non revertebatur, donec siccarentur aqu super terram. 8Emisit quoque columbam post eum, ut videret si jam cessassent aqu super faciem terr. 9Qu cum non invenisset ubi requiesceret pes ejus, reversa est ad eum in arcam : aqu enim erant super universam terram : extenditque manum, et apprehensam intulit in arcam. 10Expectatis autem ultra septem diebus aliis, rursum dimisit columbam ex arca. 11At illa venit ad eum ad vesperam, portans ramum oliv virentibus foliis in ore suo : intellexit ergo No quod cessassent aqu super terram. 12Expectavitque nihilominus septem alios dies : et emisit columbam, qu non est reversa ultra ad eum. 13Igitur sexcentesimo primo anno, primo mense, prima die mensis, imminut sunt aqu super terram : et aperiens No tectum arc, aspexit, viditque quod exsiccata esset superficies terr. 14Mense secundo, septimo et vigesimo die mensis arefacta est terra. 15Locutus est autem Deus ad No, dicens : 16Egredere de arca, tu et uxor tua, filii tui et uxores filiorum tuorum tecum. 17Cuncta animantia, qu sunt apud te, ex omni carne, tam in volatilibus quam in bestiis et universis reptilibus, qu reptant super terram, educ tecum, et ingredimini super terram : crescite et multiplicamini super eam. 18Egressus est ergo No, et filii ejus : uxor illius, et uxores filiorum ejus cum eo. 19Sed et omnia animantia, jumenta, et reptilia qu reptant super terram, secundum genus suum, egressa sunt de arca. 20dificavit autem No altare Domino : et tollens de cunctis pecoribus et volucribus mundis, obtulit holocausta super altare. 21Odoratusque est Dominus odorem suavitatis, et ait : Nequaquam ultra maledicam terr propter homines : sensus enim et cogitatio humani cordis in malum prona sunt ab adolescentia sua : non igitur ultra percutiam omnem animam viventem sicut feci. 22Cunctis diebus terr, sementis et messis, frigus et stus, stas et hiems, nox et dies non requiescent.