1Caritas fraternitatis maneat in vobis, 2et hospitalitatem nolite oblivisci : per hanc enim latuerunt quidam, angelis hospitio receptis. 3Mementote vinctorum, tamquam simul vincti : et laborantium, tamquam et ipsi in corpore morantes. 4Honorabile connubium in omnibus, et thorus immaculatus. Fornicatores enim, et adulteros judicabit Deus. 5Sint mores sine avaritia, contenti prsentibus : ipse enim dixit : Non te deseram, neque derelinquam : 6ita ut confidenter dicamus : Dominus mihi adjutor : non timebo quid faciat mihi homo. 7Mementote prpositorum vestrorum, qui vobis locuti sunt verbum Dei : quorum intuentes exitum conversationis, imitamini fidem. 8Jesus Christus heri, et hodie : ipse et in scula. 9Doctrinis variis et peregrinis nolite abduci. Optimum est enim gratia stabilire cor, non escis : qu non profuerunt ambulantibus in eis. 10Habemus altare, de quo edere non habent potestatem, qui tabernaculo deserviunt. 11Quorum enim animalium infertur sanguis pro peccato in Sancta per pontificem, horum corpora cremantur extra castra. 12Propter quod et Jesus, ut sanctificaret per suum sanguinem populum, extra portam passus est. 13Exeamus igitur ad eum extra castra, improperium ejus portantes. 14Non enim habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus. 15Per ipsum ergo offeramus hostiam laudis semper Deo, id est, fructum labiorum confitentium nomini ejus. 16Beneficenti autem et communionis nolite oblivisci : talibus enim hostiis promeretur Deus. 17Obedite prpositis vestris, et subjacete eis. Ipsi enim pervigilant quasi rationem pro animabus vestris reddituri, ut cum gaudio hoc faciant, et non gementes : hoc enim non expedit vobis. 18Orate pro nobis : confidimus enim quia bonam conscientiam habemus in omnibus bene volentes conversari. 19Amplius autem deprecor vos hoc facere, quo celerius restituar vobis. 20Deus autem pacis, qui eduxit de mortuis pastorem magnum ovium, in sanguine testamenti terni, Dominum nostrum Jesum Christum, 21aptet vos in omni bono, ut faciatis ejus voluntatem : faciens in vobis quod placeat coram se per Jesum Christum : cui est gloria in scula sculorum. Amen. 22Rogo autem vos fratres, ut sufferatis verbum solatii. Etenim perpaucis scripsi vobis. 23Cognoscite fratrem nostrum Timotheum dimissum : cum quo (si celerius venerit) videbo vos. 24Salutate omnes prpositos vestros, et omnes sanctos. Salutant vos de Italia fratres. 25Gratia cum omnibus vobis. Amen.