1Unde, fratres sancti, vocationis clestis participes, considerate Apostolum, et pontificem confessionis nostr Jesum : 2qui fidelis est ei, qui fecit illum, sicut et Moyses in omni domo ejus. 3Amplioris enim glori iste pr Moyse dignus est habitus, quanto ampliorem honorem habet domus, qui fabricavit illam. 4Omnis namque domus fabricatur ab aliquo : qui autem omnia creavit, Deus est. 5Et Moyses quidem fidelis erat in tota domo ejus tamquam famulus, in testimonium eorum, qu dicenda erant : 6Christus vero tamquam filius in domo sua : qu domus sumus nos, si fiduciam, et gloriam spei usque ad finem, firmam retineamus. 7Quapropter sicut dicit Spiritus Sanctus : Hodie si vocem ejus audieritis, 8nolite obdurare corda vestra, sicut in exacerbatione secundum diem tentationis in deserto, 9ubi tentaverunt me patres vestri : probaverunt, et viderunt opera mea 10quadraginta annis : propter quod infensus fui generationi huic, et dixi : Semper errant corde. Ipsi autem non cognoverunt vias meas, 11sicut juravi in ira mea : Si introibunt in requiem meam. 12Videte fratres, ne forte sit in aliquo vestrum cor malum incredulitatis, discedendi a Deo vivo : 13sed adhortamini vosmetipsos per singulos dies, donec hodie cognominatur, ut non obduretur quis ex vobis fallacia peccati. 14Participes enim Christi effecti sumus, si tamen initium substanti ejus usque ad finem firmum retineamus. 15Dum dicitur : Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra, quemadmodum in illa exacerbatione. 16Quidam enim audientes exacerbaverunt : sed non universi qui profecti sunt ex gypto per Moysen. 17Quibus autem infensus est quadraginta annis ? nonne illis qui peccaverunt, quorum cadavera prostrata sunt in deserto ? 18Quibus autem juravit non introire in requiem ipsius, nisi illis qui increduli fuerunt ? 19Et videmus, quia non potuerunt introire propter incredulitatem.