1[Pereat Samaria, quoniam ad amaritudinem concitavit Deum suum !in gladio pereant,parvuli eorum elidantur,et ft ejus discindantur !] 2[Convertere, Isral, ad Dominum Deum tuum,quoniam corruisti in iniquitate tua. 3Tollite vobiscum verba,et convertimini ad Dominum ; et dicite ei :Omnem aufer iniquitatem, accipe bonum,et reddemus vitulos labiorum nostrorum. 4Assur non salvabit nos :super equum non ascendemus,nec dicemus ultra, Dii nostri opera manuum nostrarum :quia ejus, qui in te est, misereberis pupilli. 5Sanabo contritiones eorum ;diligam eos spontanee :quia aversus est furor meus ab eis. 6Ero quasi ros ;Isral germinabit sicut lilium,et erumpet radix ejus ut Libani. 7Ibunt rami ejus,et erit quasi oliva gloria ejus,et odor ejus ut Libani. 8Convertentur sedentes in umbra ejus ;vivent tritico, et germinabunt quasi vinea ;memoriale ejus sicut vinum Libani. 9Ephraim, quid mihi ultra idola ?Ego exaudiam, et dirigam eum ego ut abietem virentem ;ex me fructus tuus inventus est. 10Quis sapiens, et intelliget ista ? intelligens, et sciet hc ?quia rect vi Domini,et justi ambulabunt in eis ;prvaricatores vero corruent in eis.]