1[V qui condunt leges iniquas,et scribentes injustitiam scripserunt, 2ut opprimerent in judicio pauperes,et vim facerent caus humilium populi mei ;ut essent vidu prda eorum,et pupillos diriperent. 3Quid facietis in die visitationis,et calamitatis de longe venientis ?ad cujus confugietis auxilium ?et ubi derelinquetis gloriam vestram, 4ne incurvemini sub vinculo,et cum interfectis cadatis ?Super omnibus his non est aversus furor ejus,sed adhuc manus ejus extenta.] 5[V Assur ! virga furoris mei et baculus ipse est ;in manu eorum indignatio mea. 6Ad gentem fallacem mittam eum,et contra populum furoris mei mandabo illi,ut auferat spolia, et diripiat prdam,et ponat illum in conculcationem quasi lutum platearum. 7Ipse autem non sic arbitrabitur,et cor ejus non ita existimabit ;sed ad conterendum erit cor ejus,et ad internecionem gentium non paucarum. 8Dicet enim : 9Numquid non principes mei simul reges sunt ?numquid non ut Charcamis, sic Calano ?et ut Arphad, sic Emath ?numquid non ut Damascus, sic Samaria ? 10Quomodo invenit manus mea regna idoli,sic et simulacra eorum de Jerusalem et de Samaria. 11Numquid non sicut feci Samari et idolis ejus,sic faciam Jerusalem et simulacris ejus ? 12Et erit, cum impleverit Dominuscuncta opera suain monte Sion et in Jerusalem,visitabo super fructum magnifici cordis regis Assur,et super gloriam altitudinis oculorum ejus. 13Dixit enim : In fortitudine manus me feci,et in sapientia mea intellexi ;et abstuli terminos populorum,et principes eorum deprdatus sum,et detraxi quasi potens in sublimi residentes. 14Et invenit quasi nidum manus meafortitudinem populorum ;et sicut colliguntur ova qu derelicta sunt,sic universam terram ego congregavi ;et non fuit qui moveret pennam,et aperiret os, et ganniret. 15Numquid gloriabitur securis contra eum qui secat in ea ?aut exaltabitur serra contra eum a quo trahitur ?Quomodo si elevetur virga contra elevantem se,et exaltetur baculus, qui utique lignum est. 16Propter hoc mittet Dominator, Dominus exercituum,in pinguibus ejus tenuitatem ;et subtus gloriam ejus succensa ardebitquasi combustio ignis. 17Et erit lumen Isral in igne,et Sanctus ejus in flamma ;et succendetur, et devorabiturspina ejus et vepres in die una. 18Et gloria saltus ejus, et carmeli ejus,ab anima usque ad carnem consumetur ;et erit terrore profugus. 19Et reliqui ligni saltus ejus pr paucitate numerabuntur,et puer scribet eos.] 20[Et erit in die illa :non adjiciet residuum Isral,et hi qui fugerint de domo Jacob,inniti super eo qui percutit eos ;sed innitetur super Dominum,Sanctum Isral, in veritate. 21Reliqui convertentur ; reliqui, inquam, Jacobad Deum fortem. 22Si enim fuerit populus tuus, Isral, quasi arena maris,reliqui convertentur ex eo ;consummatio abbreviatainundabit justitiam. 23Consummationem enim et abbreviationemDominus Deus exercituum faciet in medio omnis terr. 24Propter hoc, hc dicit Dominus Deus exercituum :Noli timere, populus meus,habitator Sion, ab Assur :in virga percutiet te,et baculum suum levabit super te,in via gypti. 25Adhuc enim paululum modicumque,et consummabitur indignatioet furor meus super scelus eorum. 26Et suscitabit super eum Dominus exercituum flagellum,juxta plagam Madian in petra Oreb :et virgam suam super mare,et levabit eam in via gypti. 27Et erit in die illa :auferetur onus ejus de humero tuoet jugum ejus de collo tuo,et computrescet jugum a facie olei.] 28[Veniet in Ajath, transibit in Magron,apud Machmas commendabit vasa sua. 29Transierunt cursim,Gaba sedes nostra ;obstupuit Rama,Gabaath Saulis fugit. 30Hinni voce tua, filia Gallim,attende Laisa, paupercula Anathoth. 31Migravit Medemena ;habitatores Gabim, confortamini. 32Adhuc dies est ut in Nobe stetur ;agitabit manum suam super montem fili Sion,collem Jerusalem. 33Ecce Dominator, Dominus exercituum,confringet lagunculam in terrore ;et excelsi statura succidentur,et sublimes humiliabuntur. 34Et subvertentur condensa saltus ferro ;et Libanus cum excelsis cadet.]