1Onus Moab. [Quia nocte vastata estAr Moab, conticuit ;quia nocte vastatus estmurus Moab, conticuit. 2Ascendit domus,et Dibon ad excelsa,in planctum super Nabo ;et super Medaba, Moab ululavit ;in cunctis capitibus ejus calvitium,et omnis barba radetur. 3In triviis ejus accincti sunt sacco ;super tecta ejus et in plateis ejusomnis ululatus descendit in fletum. 4Clamabit Hesebon et Eleale,usque Jasa audita est vox eorum ;super hoc expediti Moab ululabunt,anima ejus ululabit sibi. 5Cor meum ad Moab clamabit ;vectes ejus usque ad Segor,vitulam conternantem ;per ascensum enim Luithflens ascendet,et in via Oronaimclamorem contritionis levabunt. 6Aqu enim Nemrim desert erunt,quia aruit herba, defecit germen,viror omnis interiit. 7Secundum magnitudinem operis, et visitatio eorum :ad torrentem Salicum ducent eos. 8Quoniam circuivit clamor terminum Moab ;usque ad Gallim ululatus ejus,et usque ad puteum Elim clamor ejus. 9Quia aqu Dibon replet sunt sanguine ;ponam enim super Dibon additamenta ;his qui fugerint de Moab leonem,et reliquiis terr.]