1[Emitte agnum, Domine, dominatorem terr,de petra desertiad montem fili Sion. 2Et erit : sicut avis fugiens,et pulli de nido avolantes,sic erunt fili Moabin transcensu Arnon. 3Ini consilium,coge concilium ;pone quasi noctem umbram tuamin meridie ;absconde fugientes, et vagos ne prodas. 4Habitabunt apud te profugi mei ;Moab, esto latibulum eorum a facie vastatoris :finitus est enim pulvis, consummatus est miser,defecit qui conculcabat terram. 5Et prparabitur in misericordia solium,et sedebit super illud in veritatein tabernaculo David,judicans et qurens judicium,et velociter reddens quod justum est. 6Audivimus superbiam Moab :superbus est valde ;superbia ejus, et arrogantia ejus, et indignatio ejusplus quam fortitudo ejus. 7Idcirco ululabit Moab ad Moab ;universus ululabit :his qui ltantur super muros cocti lateris,loquimini plagas suas. 8Quoniam suburbana Hesebon deserta sunt,et vineam Sabamadomini gentium exciderunt :flagella ejus usque ad Jazer pervenerunt,erraverunt in deserto ;propagines ejus relict sunt,transierunt mare. 9Super hoc plorabo in fletu Jazervineam Sabama ;inebriabo de lacrima mea,Hesebon et Eleale,quoniam super vindemiam tuam et super messem tuamvox calcantium irruit. 10Et auferetur ltitia et exsultatio de Carmelo,et in vineis non exsultabit neque jubilabit.Vinum in torculari non calcabit qui calcare consueverat ;vocem calcantium abstuli. 11Super hoc venter meus ad Moabquasi cithara sonabit,et viscera mea ad murum cocti lateris. 12Et erit : cum apparuerit quod laboravit Moabsuper excelsis suis,ingredietur ad sancta sua ut obsecret,et non valebit.] 13Hoc verbum quod locutus est Dominus ad Moab ex tunc. 14Et nunc locutus est Dominus, dicens : In tribus annis, quasi anni mercenarii, auferetur gloria Moab super omni populo multo, et relinquetur parvus et modicus, nequaquam multus.