1Onus Damasci. [Ecce Damascus desinet esse civitas,et erit sicut acervus lapidum in ruina. 2Derelict civitates Arorgregibus erunt,et requiescent ibi, et non erit qui exterreat. 3Et cessabit adjutorium ab Ephraim,et regnum a Damasco ;et reliqui Syrisicut gloria filiorum Isral erunt,dicit Dominus exercituum. 4Et erit in die illa :attenuabitur gloria Jacob,et pinguedo carnis ejus marcescet. 5Et erit sicut congregans in messe quod restiterit,et brachium ejus spicas leget ;et erit sicut qurens spicasin valle Raphaim. 6Et relinquetur in eo sicut racemus et sicut excussio oleduarum vel trium olivarum in summitate rami,sive quatuor aut quinque in cacuminibus ejus fructus ejus,dicit Dominus Deus Isral. 7In die illa inclinabitur homo adfactorem suum,et oculi ejus ad Sanctum Isral respicient ; 8et non inclinabitur ad altaria qu fecerunt manus ejus ;et qu operati sunt digiti ejus non respicietlucos et delubra. 9In die illa erunt civitates fortitudinis ejusderelict sicut aratra, et segetesqu derelict sunt a facie filiorum Isral ;et eris deserta. 10Quia oblitus es Dei salvatoris tui,et fortis adjutoris tui non es recordata :propterea plantabis plantationem fidelem,et germen alienum seminabis ; 11in die plantationis tu labrusca,et mane semen tuum florebit ;ablata est messis in die hreditatis,et dolebit graviter. 12V multitudini populorum multorum,ut multitudo maris sonantis ;et tumultus turbarum,sicut sonitus aquarum multarum. 13Sonabunt populi sicut sonitus aquarum inundantium,et increpabit eum, et fugiet procul ;et rapietur sicut pulvis montium a facie venti,et sicut turbo coram tempestate. 14In tempore vespere, et ecce turbatio ;in matutino, et non subsistet.Hc est pars eorum qui vastaverunt nos,et sors diripientium nos.]