1Verbum quod vidit Isaias, filius Amos, super Juda et Jerusalem. 2[Et erit in novissimis diebus :prparatus mons domus Dominiin vertice montium,et elevabitur super colles ;et fluent ad eum omnes gentes, 3et ibunt populi multi, et dicent :Venite, et ascendamus ad montem Domini,et ad domum Dei Jacob ;et docebit nos vias suas,et ambulabimus in semitis ejus,quia de Sion exibit lex,et verbum Domini de Jerusalem. 4Et judicabit gentes,et arguet populos multos ;et conflabunt gladios suos in vomeres,et lanceas suas in falces.Non levabit gens contra gentem gladium,nec exercebuntur ultra ad prlium. 5Domus Jacob, venite,et ambulemus in lumine Domini.] 6[Projecisti enim populum tuum,domum Jacob,quia repleti sunt ut olim,et augeres habuerunt ut Philisthiim,et pueris alienis adhserunt. 7Repleta est terra argento et auro,et non est finis thesaurorum ejus. 8Et repleta est terra ejus equis,et innumerabiles quadrig ejus.Et repleta est terra ejus idolis ;opus manuum suarum adoraverunt,quod fecerunt digiti eorum. 9Et incurvavit se homo,et humiliatus est vir ;ne ergo dimittas eis. 10Ingredere in petram, et abscondere in fossa humoa facie timoris Domini, et a gloria majestatis ejus. 11Oculi sublimes hominis humiliati sunt,et incurvabitur altitudo virorum ;exaltabitur autem Dominus solusin die illa. 12Quia dies Domini exercituumsuper omnem superbum, et excelsum,et super omnem arrogantem,et humiliabitur ; 13et super omnes cedros Libani sublimes et erectas,et super omnes quercus Basan, 14et super omnes montes excelsos,et super omnes colles elevatos, 15et super omnem turrim excelsam,et super omnem murum munitum, 16et super omnes naves Tharsis,et super omne quod visu pulchrum est, 17et incurvabitur sublimitas hominum,et humiliabitur altitudo virorum,et elevabitur Dominus solusin die illa ; 18et idola penitus conterentur ; 19et introibunt in speluncas petrarum,et in voragines terr,a facie formidinis Dominiet a gloria majestatis ejus,cum surrexerit percutere terram. 20In die illa projiciet homoidola argenti sui, et simulacra auri sui,qu fecerat sibi ut adoraret,talpas et vespertiliones. 21Et ingreditur scissuras petrarumet in cavernas saxorum,a facie formidinis Domini,et a gloria majestatis ejus,cum surrexerit percutere terram. 22Quiescite ergo ab homine,cujus spiritus in naribus ejus est,quia excelsus reputatus est ipse.]