1Onus deserti maris. [Sicut turbines ab africo veniunt,de deserto venit,de terra horribili. 2Visio dura nuntiata est mihi :qui incredulus est infideliter agit ;et qui depopulator est vastat.Ascende, lam ; obside, Mede ;omnem gemitum ejus cessare feci. 3Propterea repleti sunt lumbi mei dolore ;angustia possedit mesicut angustia parturientis ;corrui cum audirem, conturbatus sum cum viderem. 4Emarcuit cor meum ;tenebr stupefecerunt me :Babylon dilecta meaposita est mihi in miraculum. 5Pone mensam, contemplare in speculacomedentes et bibentes :surgite, principes,arripite clypeum. 6Hc enim dixit mihi Dominus :Vade, et pone speculatorem,et quodcumque viderit annuntiet. 7Et vidit currum duorum equitum,ascensorem asini,et ascensorem cameli ;et contemplatus est diligenter multo intuitu. 8Et clamavit leo :Super speculam Domini ego sum,stans jugiter per diem ;et super custodiam meam ego sum,stans totis noctibus. 9Ecce iste venit ascensorvir big equitum ;et respondit, et dixit :Cecidit, cecidit Babylon,et omnia sculptilia deorum ejuscontrita sunt in terram. 10Tritura mea et filii are me,qu audivi a Domino exercituum,Deo Isral,annuntiavi vobis.] 11Onus Duma. [Ad me clamat ex Seir :Custos, quid de nocte ?custos, quid de nocte ? 12Dixit custos :Venit mane et nox ;si quritis, qurite ;convertimini, venite.] 13Onus in Arabia. [In saltu ad vesperam dormietis,in semitis Dedanim. 14Occurrentes sitienti ferte aquam,qui habitatis terram austri ;cum panibus occurrite fugienti. 15A facie enim gladiorum fugerunt,a facie gladii imminentis,a facie arcus extenti,a facie gravis prlii. 16Quoniam hc dicit Dominus ad me :Adhuc in uno anno, quasi in anno mercenarii,et auferetur omnis gloria Cedar. 17Et reliqui numeri sagittariorum fortiumde filiis Cedar imminuentur ;Dominus enim Deus Isral locutus est.]