1Onus vallis Visionis. [Quidnam quoque tibi est, quia ascendistiet tu omnis in tecta ? 2Clamoris plena, urbs frequens,civitas exsultans ;interfecti tui, non interfecti gladio,nec mortui in bello. 3Cuncti principes tui fugerunt simuldureque ligati sunt ;omnes qui inventi sunt vincti sunt pariter ;procul fugerunt. 4Propterea dixi : Recedite a me :amare flebo ;nolite incumbere ut consolemini mesuper vastitate fili populi mei ; 5dies enim interfectionis,et conculcationis, et fletuum,Domino Deo exercituum,in valle Visionis,scrutans murum,et magnificus super montem. 6Et lam sumpsit pharetram,currum hominis equitis,et parietem nudavit clypeus. 7Et erunt elect valles tu plen quadrigarum,et equites ponent sedes suas in porta. 8Et revelabitur operimentum Jud,et videbis in die illaarmamentarium domus saltus. 9Et scissuras civitatis David videbitis,quia multiplicat sunt ;et congregastis aquas piscin inferioris, 10et domos Jerusalem numerastis,et destruxistis domos ad muniendum murum. 11Et lacum fecistis inter duos murosad aquam piscin veteris ;et non suspexistis ad eum qui fecerat eam,et operatorem ejus de longe non vidistis. 12Et vocabit Dominus Deus exercituumin die illaad fletum, et ad planctum,ad calvitium, et ad cingulum sacci ; 13et ecce gaudium et ltitia,occidere vitulos et jugulare arietes,comedere carnes, et bibere vinum :comedamus et bibamus,cras enim moriemur. 14Et revelata est in auribus meis vox Domini exercituum :Si dimittetur iniquitas hc vobis donec moriamini,dicit Dominus Deus exercituum.] 15[Hc dicit Dominus Deus exercituum :Vade, ingredere ad eum qui habitat in tabernaculo,ad Sobnam, prpositum templi, et dices ad eum : 16Quid tu hic, aut quasi quis hic ?quia excidisti tibi hic sepulchrum,excidisti in excelso memoriale diligenter,in petra tabernaculum tibi. 17Ecce Dominus asportari te faciet,sicut asportatur gallus gallinaceus ;et quasi amictum, sic sublevabit te. 18Coronas cornonabit te tribulatione ;quasi pilam mittet te in terram latam et spatiosam ;ibi morieris, et ibi erit currus glori tu,ignominia domus domini tui. 19Et expellam te de statione tua,et de ministerio tuo deponam te. 20Et erit in die illa :vocabo servum meum Eliacim, filium Helci, 21et induam illum tunica tua,et cingulo tuo confortabo eum,et potestatem tuam dabo in manu ejus ;et erit quasi pater habitantibus Jerusalemet domui Juda. 22Et dabo clavem domus Davidsuper humerum ejus ;et aperiet, et non erit qui claudat ;et claudet, et non erit qui aperiat. 23Et figam illum paxillum in loco fideli,et erit in solium glori domui patris ejus. 24Et suspendent super eum omnem gloriam domus patris ejus ;vasorum diversa genera,omne vas parvulum,a vasis craterarum usque ad omne vas musicorum. 25In die illa, dicit Dominus exercituum,auferetur paxillus qui fixus fuerat in loco fideli,et frangetur, et cadet,et peribit quod pependerat in eo,quia Dominus locutus est.]