1[Ecce Dominus dissipabit terram :et nudabit eam, et affliget faciem ejus,et disperget habitatores ejus. 2Et erit sicut populus, sic sacerdos ;et sicut servus, sic dominus ejus ;sicut ancilla, sic domina ejus ;sicut emens, sic ille qui vendit ;sicut fnerator, sic is qui mutuum accipit ;sicut qui repetit, sic qui debet. 3Dissipatione dissipabitur terra, et direptione prdabitur ;Dominus enim locutus est verbum hoc. 4Luxit, et defluxit terra, et infirmata est ;defluxit orbis,infirmata est altitudo populi terr. 5Et terra infecta est ab habitatoribus suis,quia transgressi sunt leges,mutaverunt jus,dissipaverunt fdus sempiternum. 6Propter hoc maledictio vorabit terram,et peccabunt habitatores ejus ;ideoque insanient cultores ejus,et relinquentur homines pauci. 7Luxit vindemia, infirmata est vitis,ingemuerunt omnes qui ltabantur corde ; 8cessavit gaudium tympanorum,quievit sonitus ltantium,conticuit dulcedo cithar. 9Cum cantico non bibent vinum ;amara erit potio bibentibus illam. 10Attrita est civitas vanitatis,clausa est omnis domus, nullo introunte. 11Clamor erit super vino in plateis,deserta est omnia ltitia,translatum est gaudium terr. 12Relicta est in urbe solitudo,et calamitas opprimet portas. 13Quia hc erunt in medio terrin medio populorum,quomodo si pauc oliv qu remanseruntexcutiantur ex olea et racemi,cum fuerit finita vindemia.] 14[Hi levabunt vocem suam, atque laudabunt :cum glorificatus fuerit Dominus, hinnient de mari. 15Propter hoc in doctrinis glorificate Dominum ;in insulis marisnomen Domini Dei Isral. 16A finibus terr laudes audivimus,gloriam Justi.Et dixi : Secretum meum mihi,secretum meum mihi.V mihi !prvaricantes prvaricati sunt,et prvaricatione transgressorum prvaricati sunt. 17Formido, et fovea, et laqueussuper te, qui habitator es terr. 18Et erit : qui fugerit a voce formidinis cadet in foveam ;et qui se explicaverit de fovea tenebitur laqueo ;quia cataract de excelsis apert suntet concutientur fundamenta terr. 19Confractione confringetur terra,contritione conteretur terra,commotione commovebitur terra ; 20agitatione agitabitur terra sicut ebrius,et auferetur quasi tabernaculum unius noctis ;et gravabit eam iniquitas sua,et corruet, et non adjiciet ut resurgat. 21Et erit : in die illa visitabit Dominussuper militiam cli in excelso,et super reges terr qui sunt super terram ; 22et congregabuntur in congregatione unius fascis in lacum,et claudentur ibi in carcere,et post multos dies visitabuntur. 23Et erubescet luna, et confundetur sol,cum regnaverit Dominus exercituumin monte Sion et in Jerusalemet in conspectu senum suorum fuerit glorificatus.]