1[V coron superbi, ebriis Ephraim,et flori decidenti, glori exsultationis ejus,qui erant in vertice vallis pinguissim,errantes a vino. 2Ecce validus et fortis Dominussicut impetus grandinis ; turbo confringens,sicut impetus aquarum multarum inundantiumet emissarum super terram spatiosam. 3Pedibus conculcabiturcorona superbi ebriorum Ephraim. 4Et erit flos decidens glori exsultationis ejus,qui est super verticem vallis pinguium,quasi temporaneum ante maturitatem autumni,quod, cum aspexerit videns,statim ut manu tenuerit, devorabit illud. 5In die illa erit Dominus exercituum corona glori,et sertum exsultationis residuo populi sui ; 6et spiritus judicii sedenti super judicium,et fortitudo revertentibus de bello ad portam.] 7[Verum hi quoque pr vino nescierunt, et pr ebrietate erraverunt ;sacerdos et propheta nescierunt pr ebrietate ;absorpti sunt a vino, erraverunt in ebrietate,nescierunt videntem, ignoraverunt judicium. 8Omnes enim mens replet sunt vomitu sordiumque,ita ut non esset ultra locus. 9Quem docebit scientiam ?et quem intelligere faciet auditum ?Ablactatos a lacte,avulsos ab uberibus. 10Quia manda, remanda ; manda, remanda ;exspecta, reexspecta ; exspecta, reexspecta ;modicum ibi, modicum ibi. 11In loquela enim labii,et lingua alteraloquetur ad populum istum. 12Cui dixit : Hc est requies mea,reficite lassum ;et hoc est meum refrigerium :et noluerunt audire. 13Et erit eis verbum Domini :Manda, remanda ; manda, remanda ;exspecta, reexspecta ; exspecta, reexspecta ;modicum ibi, modicum ibi ;ut vadant, et cadant retrorsum,et conterantur, et illaqueentur, et capiantur. 14Propter hoc audite verbum Domini, viri illusores,qui dominamini super populum meum, qui est in Jerusalem. 15Dixistis enim : Percussimus fdus cum morte,et cum inferno fecimus pactum :flagellum inundans cum transierit, non veniet super nosquia posuimus mendacium spem nostram,et mendacio protecti sumus. 16Idcirco hc dicit Dominus Deus :Ecce ego mittam in fundamentis Sion lapidem,lapidem probatum,angularem, pretiosum, in fundamento fundatum ;qui crediderit, non festinet. 17Et ponam in pondere judicium,et justitiam in mensura ;et subvertet grando spem mendacii,et protectionem aqu inundabunt. 18Et delebitur fdus vestrum cum morte,et pactum vestrum cum inferno non stabit :flagellum inundans cum transierit, eritis ei in conculcationem. 19Quandocumque pertransierit, tollet vos,quoniam in mane diluculo pertransibit in die et in nocte ;et tantummodo sola vexatio intellectum dabit auditui. 20Coangustatum est enim stratum, ita ut alter decidat ;et pallium breve utrumque operire non potest. 21Sicut enim in monte divisionum stabit Dominus ;sicut in valle qu est in Gabaon irascetur,ut faciat opus suum, alienum opus ejus :ut operetur opus suum, peregrinum est opus ejus ab eo. 22Et nunc nolite illudere,ne forte constringantur vincula vestra ;consummationem enim et abbreviationem audivia Domino Deo exercituum, super universam terram.] 23[Auribus percipite, et audite vocem meam :attendite, et audite eloquium meum. 24Numquid tota die arabit arans ut serat ?proscindet et sarriet humum suam ? 25Nonne cum adquaverit faciem ejus,seret gith et cyminum sparget ?et ponet triticum per ordinem, et hordeum,et milium, et viciam in finibus suis ? 26Et erudiet illum in judicio ;Deus suus docebit illum. 27Non enim in serris triturabitur gith,nec rota plaustri super cyminum circuibit ;sed in virga excutietur gith,et cyminum in baculo. 28Panis autem comminuetur ;verum non in perpetuum triturans triturabit illum,neque vexabit eum rota plaustri,neque ungulis suis comminuet eum. 29Et hoc a Domino Deo exercituum exivit,ut mirabile faceret consilium, et magnificaret justitiam.]