1[V Ariel, Arielcivitas, quam expugnavit David !additus est annus ad annum :solemnitates evolut sunt. 2Et circumvallabo Ariel,et erit tristis et mrens,et erit mihi quasi Ariel. 3Et circumdabo quasi sphram in circuitu tuo,et jaciam contra te aggerem,et munimenta ponam in obsidionem tuam. 4Humiliaberis, de terra loqueris,et de humo audietur eloquium tuum ;et erit quasi pythonis de terra vox tua,et de humo eloquium tuum mussitabit. 5Et erit sicut pulvis tenuis multitudo ventilantium te,et sicut favilla pertransiens multitudo eorum qui contra te prvaluerunt ; 6eritque repente confestim.A Domino exercituum visitabiturin tonitruo, et commotione terr, et voce magnaturbinis et tempestatis, et flamm ignis devorantis. 7Et erit sicut somnium visionis nocturnmultitudo omnium gentium qu dimicaverunt contra Ariel,et omnes qui militaverunt, et obsederunt,et prvaluerunt adversus eam. 8Et sicut somniat esuriens, et comedit,cum autem fuerit expergefactus, vacua est anima ejus ;et sicut somniat sitiens et bibit,et postquam fuerit expergefactus, lassus adhuc sitit,et anima ejus vacua est :sic erit multitudo omnium gentiumqu dimicaverunt contra montem Sion. 9Obstupescite et admiramini ;fluctuate et vacillate ;inebriamini, et non a vino ;movemini, et non ab ebrietate. 10Quoniam miscuit vobis Dominusspiritum soporis ; claudet oculos vestros :prophetas et principes vestros, qui vident visiones, operiet. 11Et erit vobis visio omniumsicut verba libri signati,quem cum dederint scienti litteras,dicent : Lege istum :et respondebit : Non possum, signatus est enim. 12Et dabitur liber nescienti litteras,diceturque ei : Lege ;et respondebit : Nescio litteras. 13Et dixit Dominus : Eo quod appropinquat populus iste ore suo,et labiis suis glorificat me,cor autem ejus longe est a me,et timuerunt me mandato hominum et doctrinis, 14ideo ecce ego addam ut admirationem faciampopulo huic miraculo grandi et stupendo ;peribit enim sapientia a sapientibus ejus,et intellectus prudentium ejus abscondetur. 15V qui profundi estis corde,ut a Domino abscondatis consilium ;quorum sunt in tenebris opera,et dicunt : Quis videt nos ?et quis novit nos ? 16Perversa est hc vestra cogitatio ;quasi si lutum contra figulum cogitet,et dicat opus factori suo : Non fecisti me ;et figmentum dicat fictori suo : Non intelligis. 17Nonne adhuc in modico et in breviconvertetur Libanus in carmel,et carmel in saltum reputabitur ? 18Et audient in die illa surdi verba libri,et de tenebris et caligine oculi ccorum videbunt. 19Et addent mites in Domino ltitiam,et pauperes homines in Sancto Isral exsultabunt ; 20quoniam defecit qui prvalebat, consummatus est illusor,et succisi sunt omnes qui vigilabant super iniquitatem, 21qui peccare faciebant homines in verbo,et arguentem in porta supplantabant,et declinaverunt frustra a justo. 22Propter hoc, hc dicit Dominus ad domum Jacob,qui redemit Abraham :Non modo confundetur Jacob,nec modo vultus ejus erubescet ; 23sed cum viderit filios suos,opera manuum mearum in medio suisanctificantes nomen meum,et sanctificabunt Sanctum Jacob,et Deum Isral prdicabunt ; 24et scient errantes spiritu intellectum,et mussitatores discent legem.]