1[Ecce enim Dominator, Dominus exercituum,auferet a Jerusalem et a Judavalidum et fortem,omne robur panis, et omne robor aqu ; 2fortem, et virum bellatorem,judicem, et prophetam, et ariolum, et senem ; 3principem super quinquaginta, et honorabilem vultu et consiliarium,et sapientem de architectis, et prudentem eloquii mystici. 4Et dabo pueros principes eorum,et effeminati dominabuntur eis ; 5et irruet populus, vir ad virum,et unusquisque ad proximum suum ;tumultuabitur puer contra senem,et ignobilis contra nobilem. 6Apprehendet enim vir fratrem suum,domesticum patris sui :Vestimentum tibi est, princeps esto noster,ruina autem hc sub manu tua. 7Respondebit in die illa, dicens :Non sum medicus,et in domo mea non est panis neque vestimentum :nolite constituere me principem populi. 8Ruit enim Jerusalem, et Judas concidit,quia lingua eorum et adinventiones eorum contra Dominum,ut provocarent oculos majestatis ejus. 9Agnitio vultus eorum respondit eis ;et peccatum suum quasi Sodoma prdicaverunt, nec absconderunt.V anim eorum, quoniam reddita sunt eis mala ! 10Dicite justo quoniam bene,quoniam fructum adinventionum suarum comedet. 11V impio in malum !retributio enim manuum ejus fiet ei. 12Populum meum exactores sui spoliaverunt,et mulieres dominat sunt eis.Popule meus, qui te beatum dicunt, ipsi te decipiunt,et viam gressuum tuorum dissipant. 13Stat ad judicandum Dominus,et stat ad judicandos populos. 14Dominus ad judicium venietcum senibus populi sui, et principibus ejus ;vos enim depasti estis vineam,et rapina pauperis in domo vestra. 15Quare atteritis populum meum,et facies pauperum commolitis ?dicit Dominus exercituum.] 16[Et dixit Dominus :Pro eo quod elevat sunt fili Sion,et ambulaverunt extento collo,et nutibus oculorum ibant,et plaudebant, ambulabant pedibus suis,et composito gradu incedebant ; 17decalvabit Dominus verticem filiarum Sion,et Dominus crimen earum nudabit. 18In die illa auferet Dominus ornamentum calceamentum, 19et lunulas, et torques,et monilia, et armillas, et mitras, 20et discriminalia, et periscelidas, et murenulas,et olfactoriola, et inaures, 21et annulos, et gemmas in fronte pendentes, 22et mutatoria, et palliola,et linteamina, et acus, 23et specula, et sindones,et vittas, et theristra. 24Et erit pro suavi odore ftor,et pro zona funiculus,et pro crispanti crine calvitium,et pro fascia pectorali cilicium. 25Pulcherrimi quoque viri tui gladio cadent,et fortes tui in prlio. 26Et mrebunt atque lugebunt port ejus,et desolata in terra sedebit.]