1Et factum est, cum audisset rex Ezechias, scidit vestimenta sua, et obvolutus est sacco, et intravit in domum Domini. 2Et misit Eliacim, qui erat super domum, et Sobnam scribam, et seniores de sacerdotibus, opertos saccis, ad Isaiam, filium Amos, prophetam, 3et dixerunt ad eum : Hc dicit Ezechias : Dies tribulationis, et correptionis, et blasphemi, dies hc ; quia venerunt filii usque ad partum, et virtus non est pariendi. 4Si quomodo audiat Dominus Deus tuus verba Rabsacis, quem misit rex Assyriorum dominus suus ad blasphemandum Deum viventem et exprobrandum sermonibus quos audivit Dominus Deus tuus : leva ergo orationem pro reliquiis qu repert sunt. 5Et venerunt servi regis Ezechi ad Isaiam. 6Et dixit ad eos Isaias : Hc dicetis domino vestro : Hc dicit Dominus : Ne timeas a facie verborum qu audisti, quibus blasphemaverunt pueri regis Assyriorum me. 7Ecce ego dabo ei spiritum, et audiet nuntium, et revertetur ad terram suam, et corruere eum faciam gladio in terra sua. 8Reversus est autem Rabsaces, et invenit regem Assyriorum prliantem adversus Lobnam : audierat enim quia profectus esset de Lachis. 9Et audivit de Tharaca rege thiopi, dicentes : Egressus est ut pugnet contra te. Quod cum audisset, misit nuntios ad Ezechiam, dicens : 10Hc dicetis Ezechi regi Jud, loquentes : Non te decipiat Deus tuus in quo tu confidis, dicens : Non dabitur Jerusalem in manu regis Assyriorum. 11Ecce tu audisti omnia qu fecerunt reges Assyriorum omnibus terris, quas subverterunt : et tu poteris liberari ? 12Numquid eruerunt eos dii gentium quos subverterunt patres mei, Gozam, et Haram, et Reseph, et filios Eden qui erant in Thalassar ? 13Ubi est rex Emath, et rex Arphad, et rex urbis Sepharvaim, Ana, et Ava ? 14Et tulit Ezechias libros de manu nuntiorum, et legit eos, et ascendit in domum Domini, et expandit eos Ezechias coram Domino : 15et oravit Ezechias ad Dominum, dicens : 16Domine exercituum, Deus Isral, qui sedes super cherubim, tu es Deus solus omnium regnorum terr : tu fecisti clum et terram. 17Inclina, Domine, aurem tuam, et audi ; aperi, Domine, oculos tuos, et vide : et audi omnia verba Sennacherib, qu misit ad blasphemandum Deum viventem. 18Vere enim, Domine, desertas fecerunt reges Assyriorum terras, et regiones earum, 19et dederunt deos earum igni : non enim erant dii, sed opera manuum hominum, lignum et lapis, et comminuerunt eos. 20Et nunc, Domine Deus noster, salva nos de manu ejus, et cognoscant omnia regna terr quia tu es Dominus solus. 21Et misit Isaias, filius Amos, ad Ezechiam, dicens : Hc dicit Dominus Deus Isral : Pro quibus rogasti me de Sennacherib, rege Assyriorum, 22hoc est verbum quod locutus est Dominus super eum : [Despexit te et subsannavit te,virgo filia Sion ;post te caput movit,filia Jerusalem. 23Cui exprobrasti ? et quem blasphemasti ?et super quem exaltasti vocem,et levasti altitudinem oculorum tuorum ?ad Sanctum Isral. 24In manu servorum tuorum exprobrasti Domino,et dixisti : In multitudine quadrigarum mearumego ascendi altitudinem montium juga Libani ;et succidam excelsa cedrorum ejus,et electas abietes illius,et introibo altitudinem summitatis ejus,saltum Carmeli ejus. 25Ego fodi, et bibi aquam,et exsiccavi vestigio pedis meiomnes rivos aggerum. 26Numquid non audisti qu olim fecerim ei ?Ex diebus antiquis ego plasmavi illud ;et nunc adduxi,et factum est in eradicationem collium compugnantium,et civitatum munitarum. 27Habitatores earum breviata manucontremuerunt, et confusi sunt.Facti sunt sicut fnum agri,et gramen pascu,et herba tectorum,qu exaruit antequam maturesceret. 28Habitationem tuam, et egressum tuum,et introitum tuum cognovi,et insaniam tuam contra me. 29Cum fureres adversum me,superbia tua ascendit in aures meas.Ponam ergo circulum in naribus tuis,et frenum in labiis tuis,et reducam te in viamper quem venisti.] 30Tibi autem hoc erit signum : comede hoc anno qu sponte nascuntur, et in anno secundo pomis vescere ; in anno autem tertio seminate et metite, et plantate vineas, et comedite fructum earum. 31Et mittet id quod salvatum fuerit de domo Juda, et quod reliquum est, radicem deorsum, et faciet fructum sursum : 32quia de Jerusalem exibunt reliqui, et salvatio de monte Sion : zelus Domini exercituum faciet istud. 33Propterea hc dicit Dominus de rege Assyriorum : [Non intrabit civitatem hanc,et non jaciet ibi sagittam,et non occupabit eam clypeus,et non mittet in circuitu ejus aggerem. 34In via qua venit, per eam revertetur,et civitatem hanc non ingredietur, dicit Dominus. 35Et protegam civitatem istam, ut salvem eampropter me, et propter David, servum meum.] 36Egressus est autem angelus Domini, et percussit in castris Assyriorum centum octoginta quinque millia. Et surrexerunt mane, et ecce omnes cadavera mortuorum. 37Et egressus est, et abiit, et reversus est Sennacherib, rex Assyriorum, et habitavit in Ninive. 38Et factum est, cum adoraret in templo Nesroch deum suum, Adramelech et Sarasar, filii ejus, percusserunt eum gladio, fugeruntque in terram Ararat ; et regnavit Asarhaddon, filius ejus, pro eo.