1[Audite hc, domus Jacob,qui vocamini nomine Isral,et de aquis Juda existis ;qui juratis in nomine Domini,et Dei Isral recordamininon in veritate neque in justitia. 2De civitate enim sancta vocati sunt,et super Deum Isral constabiliti sunt :Dominus exercituum nomen ejus. 3Priora ex tunc annuntiavi,et ex ore meo exierunt, et audita feci ea :repente operatus sum, et venerunt. 4Scivi enim quia durus es tu,et nervus ferreus cervix tua,et frons tua rea. 5Prdixi tibi ex tunc ;antequam venirent, indicavi tibi,ne forte diceres : Idola mea fecerunt hc,et sculptilia mea et conflatilia mandaverunt ista. 6Qu audisti, vide omnia ;vos autem, num annuntiastis ?Audita feci tibi nova ex tunc,et conservata sunt qu nescis. 7Nunc creata sunt et non ex tunc ;et ante diem, et non audisti ea,ne forte dicas : Ecce ego cognovi ea. 8Neque audisti, neque cognovisti,neque ex tunc aperta est auris tua :scio enim quia prvaricans prvaricaberis,et transgressorem ex utero vocavi te. 9Propter nomen meum longe faciam furorem meum,et laude mea infrenabo te,ne intereas. 10Ecce excoxi te, sed non quasi argentum ;elegi te in camino paupertatis. 11Propter me, propter me faciam,ut non blasphemer ;et gloriam meam alteri non dabo. 12Audi me, Jacob,et Isral, quem ego voco :ego ipse, ego primus,et ego novissimus. 13Manus quoque mea fundavit terram,et dextera mea mensa est clos ;ego vocabo eos,et stabunt simul. 14Congregamini, omnes vos, et audite :quis de eis annuntiavit hc ?Dominus dilexit eum, faciet voluntatem suam in Babylone,et brachium suum in Chaldis. 15Ego, ego locutus sum, et vocavi eum ;adduxi eum, et directa est via ejus. 16Accedite ad me et audite hoc :non a principio in abscondito locutus sum :ex tempore antequam fieret, ibi eram :et nunc Dominus Deus misit me,et spiritus ejus. 17Hc dicit Dominus, redemptor tuus,Sanctus Isral :Ego Dominus Deus tuus,docens te utilia,gubernans te in via qua ambulas. 18Utinam attendisses mandata mea :facta fuisset sicut flumen pax tua,et justitia tua sicut gurgites maris : 19et fuisset quasi arena semen tuum,et stirps uteri tui ut lapilli ejus ;non interisset et non fuisset attritumnomen ejus a facie mea. 20Egredimini de Babylone, fugite a Chaldis,in voce exsultationis annuntiate :auditum facite hoc,et efferte illud usque ad extrema terr.Dicite : Redemit Dominusservum suum Jacob. 21Non sitierunt in deserto, cum educeret eos :aquam de petra produxit eis,et scidit petram, et fluxerunt aqu. 22Non est pax impiis, dicit Dominus.]