1[Audite, insul,et attendite, populi de longe :Dominus ab utero vocavit me ;de ventre matris me recordatus est nominis mei. 2Et posuit os meum quasi gladium acutum,in umbra manus su protexit me,et posuit me sicut sagittam electam :in pharetra sua abscondit me. 3Et dixit mihi : Servus meus es tu Isral,quia in te gloriabor. 4Et ego dixi : In vacuum laboravi ;sine causa et vane fortitudinem meam consumpsi :ergo judicium meum cum Domino,et opus meum cum Deo meo. 5Et nunc dicit Dominus,formans me ex utero servum sibi,ut reducam Jacob ad eum,et Isral non congregabitur ;et glorificatus sum in oculis Domini,et Deus meus factus est fortitudo mea. 6Et dixit : Parum est ut sis mihi servusad suscitandas tribus Jacob,et fces Isral convertendas :ecce dedi te in lucem gentium,ut sis salus meausque ad extremum terr. 7Hc dicit Dominus,redemptor Isral, Sanctus ejus,ad contemptibilem animam, ad abominatam gentem,ad servum dominorum :Reges videbunt,et consurgent principes, et adorabuntpropter Dominum, quia fidelis est,et Sanctum Isral qui elegit te.] 8[Hc dicit Dominus :In tempore placito exaudivi te,et in die salutis auxiliatus sum tui :et servavi te, et dedi te in fdus populi,ut suscitares terram,et possideres hreditates dissipatas ; 9ut diceres his qui vincti sunt : Exite,et his qui in tenebris : Revelamini.Super vias pascentur,et in omnibus planis pascua eorum. 10Non esurient neque sitient,et non percutiet eos stus et sol,quia miserator eorum reget eos,et ad fontes aquarum potabit eos. 11Et ponam omnes montes meos in viam,et semit me exaltabuntur. 12Ecce isti de longe venient,et ecce illi ab aquilone et mari,et isti de terra australi. 13Laudate, cli, et exsulta, terra ;jubilate, montes, laudem,quia consolatus est Dominus populum suum,et pauperum suorum miserebitur.] 14[Et dixit Sion : Dereliquit me Dominus,et Dominus oblitus est mei. 15Numquid oblivisci potest mulier infantem suum,ut non misereatur filio uteri sui ?Etsi illa oblita fuerit,ego tamen non obliviscar tui. 16Ecce in manibus meis descripsi te ;muri tui coram oculis meis semper. 17Venerunt structores tui ;destruentes te et dissipantes a te exibunt. 18Leva in circuitu oculos tuos, et vide :omnes isti congregati sunt, venerunt tibi.Vivo ego, dicit Dominus,quia omnibus his velut ornamento vestieris,et circumdabis tibi eos quasi sponsa ; 19quia deserta tua, et solitudines tu,et terra ruin tu,nunc angusta erunt pr habitatoribus ;et longe fugabuntur qui absorbebant te. 20Adhuc dicent in auribus tuisfilii sterilitatis tu :Angustus est mihi locus ;fac spatium mihi ut habitem. 21Et dices in corde tuo :Quis genuit mihi istos ?ego sterilis et non pariens,transmigrata, et captiva ;et istos quis enutrivit ?ego destituta et sola ;et isti ubi erant ? 22Hc dicit Dominus Deus :Ecce levabo ad gentes manum meam,et ad populos exaltabo signum meum :et afferent filios tuos in ulnis,et filias tuas super humeros portabunt. 23Et erunt reges nutritii tui,et regin nutrices tu ;vultu in terram demisso adorabunt te,et pulverem pedum tuorum lingent.Et scies quia ego Dominus,super quo non confundentur qui exspectant eum. 24Numquid tolletur a forti prda ?aut quod captum fuerit a robusto, salvum esse poterit ? 25Quia hc dicit Dominus :Equidem, et captivitas a forti tolletur,et quod ablatum fuerit a robusto, salvabitur.Eos vero qui judicaverunt te, ego judicabo,et filios tuos ego salvabo. 26Et cibabo hostes tuos carnibus suis,et quasi musto, sanguine suo inebriabuntur,et sciet omnis caroquia ego Dominus salvans te,et redemptor tuus fortis Jacob.]