1[Audite me, qui sequimini quod justum est,et quritis Dominum ;attendite ad petram unde excisi estis,et ad cavernam laci de qua prcisi estis. 2Attendite ad Abraham, patrem vestrum,et ad Saram, qu peperit vos :quia unum vocavi eum,et benedixi ei, et multiplicavi eum. 3Consolabitur ergo Dominus Sion,et consolabitur omnes ruinas ejus :et ponet desertum ejus quasi delicias,et solitudinem ejus quasi hortum Domini.Gaudium et ltitia invenietur in ea,gratiarum actio et vox laudis. 4Attendite ad me, popule meus,et tribus mea, me audite :quia lex a me exiet,et judicium meum in lucem populorum requiescet. 5Prope est justus meus, egressus est salvator meus,et brachia mea populos judicabunt ;me insul exspectabunt,et brachium meum sustinebunt. 6Levate in clum oculos vestros,et videte sub terra deorsum :quia cli sicut fumus liquescent,et terra sicut vestimentum atteretur,et habitatores ejus sicut hc interibunt :salus autem mea in sempiternum erit,et justitia mea non deficiet. 7Audite me, qui scitis justum,populus meus, lex mea in corde eorum :nolite timere opprobrium hominum,et blasphemias eorum ne metuatis : 8sicut enim vestimentum, sic comedet eos vermis,et sicut lanam, sic devorabit eos tinea :salus autem mea in sempiternum erit,et justitia mea in generationes generationum. 9Consurge, consurge, induere fortitudinem,brachium Domini !consurge sicut in diebus antiquis,in generationibus sculorum.Numquid non tu percussisti superbum,vulnerasti draconem ? 10numquid non tu siccasti mare,aquam abyssi vehementis ;qui posuisti profundum maris viam,ut transirent liberati ? 11Et nunc qui redempti sunt a Domino, revertentur,et venient in Sion laudantes,et ltitia sempiterna super capita eorum :gaudium et ltitiam tenebunt ;fugiet dolor et gemitus. 12Ego, ego ipse consolabor vos.Quis tu, ut timeres ab homine mortali,et a filio hominis qui quasi fnum ita arescet ? 13Et oblitus es Domini, factoris tui,qui tetendit clos et fundavit terram ;et formidasti jugiter tota diea facie furoris ejus qui te tribulabat,et paraverat ad perdendum.Ubi nunc est furor tribulantis ? 14Cito veniet gradiens ad aperiendum ;et non interficiet usque ad internecionem,nec deficiet panis ejus. 15Ego autem sum Dominus Deus tuus,qui conturbo mare, et intumescunt fluctus ejus :Dominus exercituum nomen meum. 16Posui verba mea in ore tuo,et in umbra manus me protexi te,ut plantes clos, et fundes terram,et dicas ad Sion : Populus meus es tu.] 17[Elevare, elevare,consurge, Jerusalem,qu bibisti de manu Dominicalicem ir ejus ;usque ad fundum calicis soporis bibisti,et potasti usque ad fces. 18Non est qui sustentet eam,ex omnibus filiis quos genuit ;et non est qui apprehendat manum ejus,ex omnibus filiis quos enutrivit. 19Duo sunt qu occurrerunt tibi ;quis contristabitur super te ?Vastitas, et contritio, et fames, et gladius ;quis consolabitur te ? 20Filii tui projecti sunt, dormieruntin capite omnium viarumsicut oryx illaqueatus,pleni indignatione Domini,increpatione Dei tui. 21Idcirco audi hoc, paupercula,et ebria non a vino. 22Hc dicit dominator tuus Dominus,et Deus tuus, qui pugnabit pro populo suo :Ecce tuli de manu tuacalicem soporis,fundum calicis indignationis me :non adjicies ut bibas illum ultra. 23Et ponam illum in manu eorum qui te humiliaverunt,et dixerunt anim tu :Incurvare, ut transeamus ;et posuisti ut terram corpus tuum,et quasi viam transeuntibus.]