1[Omnes sitientes, venite ad aquas,et qui non habetis argentum,properate, emite, et comedite :venite, emite absque argentoet absque ulla commutationevinum et lac. 2Quare appenditis argentum non in panibus,et laborem vestrum non in saturitate ?Audite, audientes me, et comedite bonum,et delectabitur in crassitudine anima vestra. 3Inclinate aurem vestram, et venite ad me ;audite, et vivet anima vestra,et feriam vobiscum pactum sempiternum,misericordias David fideles. 4Ecce testem populis dedi eum,ducem ac prceptorem gentibus. 5Ecce gentem quam nesciebas vocabis,et gentes qu te non cognoverunt ad te current,propter Dominum Deum tuum,et Sanctum Isral, quia glorificavit te. 6Qurite Dominum dum inveniri potest ;invocate eum dum prope est. 7Derelinquat impius viam suam,et vir iniquus cogitationes suas,et revertatur ad Dominum, et miserebitur ejus ;et ad Deum nostrum, quoniam multus est ad ignoscendum. 8Non enim cogitationes me cogitationes vestr,neque vi vestr vi me, dicit Dominus. 9Quia sicut exaltantur cli a terra,sic exaltat sunt vi me a viis vestris,et cogitationes me a cogitationibus vestris. 10Et quomodo descendit imber et nix de clo,et illuc ultra non revertitur,sed inebriat terram, et infundit eam,et germinare eam facit,et dat semen serenti,et panem comedenti : 11sic erit verbum meum quod egredietur de ore meo ;non revertetur ad me vacuum,sed faciet qucumque volui,et prosperabitur in his ad qu misi illud. 12Quia in ltitia egrediemini,et in pace deducemini ;montes et colles cantabunt coram vobis laudem,et omnia ligna regionis plaudent manu. 13Pro saliunca ascendet abies,et pro urtica crescet myrtus ;et erit Dominus nominatusin signum ternum quod non auferetur.]