1Et dixit Dominus ad me : Sume tibi librum grandem, et scribe in eo stylo hominis : Velociter spolia detrahe, cito prdare. 2Et adhibui mihi testes fideles, Uriam sacerdotem, et Zachariam, filium Barachi : 3et accessi ad prophetissam, et concepit, et peperit filium. Et dixit Dominus ad me : Voca nomen ejus : Accelera spolia detrahere ; Festina prdari : 4quia antequam sciat puer vocare patrem suum et matrem suam, auferetur fortitudo Damasci, et spolia Samari, coram rege Assyriorum. 5Et adjecit Dominus loqui ad me adhuc, dicens : 6[Pro eo quod abjecit populus isteaquas Silo, qu vadunt cum silentio,et assumpsit magis Rasin,et filium Romeli : 7propter hoc ecce Dominus adducet super eosaquas fluminis fortes et multas,regem Assyriorum, et omnem gloriam ejus,et ascendet super omnes rivos ejus,et fluet super universas ripas ejus ; 8et ibit per Judam, inundans, et transiens :usque ad collum veniet.Et erit extensio alarum ejusimplens latitudinem terr tu, o Emmanuel ! 9Congregamini, populi, et vincimini ;et audite, univers procul terr :confortamini, et vincimini ;accingite vos, et vincimini. 10Inite consilium, et dissipabitur ;loquimini verbum, et non fiet :quia nobiscum Deus. 11Hc enim ait Dominus ad me : Sicut in manu forti erudivit me,ne irem in via populi hujus, dicens : 12Non dicatis : Conjuratio ;omnia enim qu loquitur populus iste, conjuratio est :et timorem ejus ne timeatis, neque paveatis. 13Dominum exercituum ipsum sanctificate ;ipse pavor vester, et ipse terror vester : 14et erit vobis in sanctificationem ;in lapidem autem offensionis, et in petram scandali,duabus domibus Isral ;in laqueum et in ruinam habitantibus Jerusalem. 15Et offendent ex eis plurimi,et cadent, et conterentur,et irretientur, et capientur. 16Liga testimonium,signa legem in discipulis meis. 17Et exspectabo Dominum qui abscondit faciem suama domo Jacob, et prstolabor eum. 18Ecce ego et pueri mei quos dedit mihi Dominusin signum, et in portentum Israla Domino exercituum,qui habitat in monte Sion : 19et cum dixerint ad vos :Qurite a pythonibuset a divinis qui strident in incantationibus suis :numquid non populus a Deo suo requiret,pro vivis a mortuis ? 20ad legem magis et ad testimonium.Quod si non dixerint juxta verbum hoc,non erit eis matutina lux. 21Et transibit per eam, corruet, et esuriet ;et cum esurierit, irascetur.Et maledicet regi suo, et Deo suo,et suscipiet sursum, 22et ad terram intuebitur ;et ecce tribulatio et tenebr,dissolutio et angustia,et caligo persequens,et non poterit avolare de angustia sua.]