1Ut autem sero factum est, festinaverunt servi illius ad hospitia sua, et conclusit Vagao ostia cubiculi, et abiit. 2Erant autem omnes fatigati a vino, 3eratque Judith sola in cubiculo. 4Porro Holofernes jacebat in lecto, nimia ebrietate sopitus. 5Dixitque Judith puell su ut staret foris ante cubiculum, et observaret. 6Stetitque Judith ante lectum, orans cum lacrimis, et labiorum motu in silentio, 7dicens : Confirma me, Domine Deus Isral, et respice in hac hora ad opera manuum mearum, ut, sicut promisisti, Jerusalem civitatem tuam erigas : et hoc quod credens per te posse fieri cogitavi, perficiam. 8Et cum hc dixisset, accessit ad columnam qu erat ad caput lectuli ejus, et pugionem ejus, qui in ea ligatus pendebat, exsolvit. 9Cumque evaginasset illum, apprehendit comam capitis ejus, et ait : Confirma me, Domine Deus, in hac hora. 10Et percussit bis in cervicem ejus, et abscidit caput ejus, et abstulit conopeum ejus a columnis, et evolvit corpus ejus truncum. 11Et post pusillum exivit, et tradidit caput Holofernis ancill su, et jussit ut mitteret illud in peram suam. 12Et exierunt du, secundum consuetudinem suam, quasi ad orationem, et transierunt castra, et gyrantes vallem, venerunt ad portam civitatis. 13Et dixit Judith a longe custodibus murorum : Aperite portas, quoniam nobiscum est Deus, qui fecit virtutem in Isral. 14Et factum est cum audissent viri vocem ejus, vocaverunt presbyteros civitatis. 15Et concurrerunt ad eam omnes, a minimo usque ad maximum : quoniam sperabant eam jam non esse venturam. 16Et accendentes luminaria, congyraverunt circa eam universi : illa autem ascendens in eminentiorem locum, jussit fieri silentium. Cumque omnes tacuissent, 17dixit Judith : Laudate Dominum Deum nostrum, qui non deseruit sperantes in se, 18et in me ancilla sua adimplevit misericordiam suam, quam promisit domui Isral : et interfecit in manu mea hostem populi sui hac nocte. 19Et proferens de pera caput Holofernis, ostendit illis, dicens : Ecce caput Holofernis principis militi Assyriorum, et ecce conopeum illius, in quo recumbebat in ebrietate sua, ubi per manum femin percussit illum Dominus Deus noster. 20Vivit autem ipse Dominus, quoniam custodivit me angelus ejus et hinc euntem, et ibi commorantem, et inde huc revertentem, et non permisit me Dominus ancillam suam coinquinari, sed sine pollutione peccati revocavit me vobis gaudentem in victoria sua, in evasione mea, et in liberatione vestra. 21Confitemini illi omnes, quoniam bonus, quoniam in sculum misericordia ejus. 22Universi autem adorantes Dominum, dixerunt ad eam : Benedixit te Dominus in virtute sua, quia per te ad nihilum redegit inimicos nostros. 23Porro Ozias princeps populi Isral dixit ad eam : Benedicta es tu, filia, a Domino Deo excelso pr omnibus mulieribus super terram. 24Benedictus Dominus, qui creavit clum et terram, qui te direxit in vulnera capitis principis inimicorum nostrorum : 25quia hodie nomen tuum ita magnificavit, ut non recedat laus tua de ore hominum qui memores fuerint virtutis Domini in ternum, pro quibus non pepercisti anim tu propter angustias et tribulationem generis tui, sed subvenisti ruin ante conspectum Dei nostri. 26Et dixit omnis populus : Fiat, fiat. 27Porro Achior vocatus venit, et dixit ei Judith : Deus Isral, cui tu testimonium dedisti quod ulciscatur se de inimicis suis, ipse caput omnium incredulorum incidit hac nocte in manu mea. 28Et ut probes quia ita est, ecce caput Holofernis, qui in contemptu superbi su Deum Isral contempsit, et tibi interitum minabatur, dicens : Cum captus fuerit populus Isral, gladio perforari prcipiam latera tua. 29Videns autem Achior caput Holofernis, angustiatus pr pavore cecidit in faciem suam super terram, et stuavit anima ejus. 30Postea vero quam resumpto spiritu recreatus est, procidit ad pedes ejus, et adoravit eam, et dixit : 31Benedicta tu a Deo tuo in omni tabernaculo Jacob, quoniam in omni gente qu audierit nomen tuum, magnificabitur super te Deus Isral.